{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Mendacio 8.16-22","citation":"Augustine, De Mendacio 8.16-22","ref":"8.16","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-mendacio/8.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-mendacio/8.16","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-mendacio/8.16.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Mendacio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-mendacio","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa050"},"verse":false,"words":300,"text":"ideoque et Timotheus, cum in praeputio uocatus esset, tamen, quia de iudaea matre ortus erat et ostendere cognatis suis debebat ad eos lucrifaciendos non hoc se didicisse in disciplina christiana, ut illa sacramenta, quae legis ueteris essent, abominaretur, circumcisus est ab apostolo: ut hoc modo demonstrarent iudaeis non ideo gentes non ea suscipere, quia mala sunt et perniciose a patribus obseruata, sed quia iam saluti non necessaria post aduentum tanti sacramenti, quod per tam longa tempora tota uetus illa scriptura propheticis figurationibus parturiuit. nam et Titum circumcideret, cum hoc urgerent iudaei, nisi subintroducti falsi fratres ideo fieri uellent, ut haberent, quod de ipso Paulo disseminarent, tamquam eorum ueritati cesserit, qui spem salutis euangelicae in circumcisione carnis atque eius modi obseruationibus esse praedicarent et sine his nemini Christum prodesse contenderent, cum contra nihil prodesset Christus eis, qui eo animo circumciderentur, ut ibi esse salutem putarent, unde est illud: ecce ego Paulus dico uobis, quia, si circumcidamini, Christus uobis nihil proderit. ex hac igitur libertate Paulus paternas obseruationes obseruauit, hoc unum cauens et praedicans, ne sine his salus christiana nulla putaretur. Petrus autem simulatione sua, tamquam in iudaismo salus esset, cogebat gentes iudaeizare, quod uerba Pauli ostendunt dicentis: quomodo gentes cogis iudaeizare? non enim cogerentur, nisi uiderent eum sic eas obseruare, quasi praeter illas salus esse non posset. Petri ergo simulatio libertati Pauli non est conparanda. et ideo Petrum amare debemus libenter correctum, non autem astruere etiam de auctoritate Pauli mendacium, quia et Petrum coram omnibus in rectam uiam reuocauit, ne gentes per eum iudaeizare cogerentur, et ipse suae praedicationi adtestatus est, qui cum putaretur hostis paternarum traditionum eo quod nolebat eas inponere gentibus, non aspernatus eas ipse more patrio celebrare satis ostendit hoc in eis Christo adueniente remansisse, ut nec iudaeis essent perniciosae nec gentibus necessariae nec iam cuiquam hominum salutares.","prev":{"citation":"De Mendacio 8.1-15","label":"8.1 to 8.15","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-mendacio/8.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-mendacio/8.1"},"next":{"citation":"De Mendacio 9.1-17","label":"9.1 to 9.17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-mendacio/9.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-mendacio/9.1"},"credit":{"text":"Augustine, De Mendacio, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa050/stoa0040.stoa050.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}