{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum 1.27.55","citation":"Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum 1.27.55","ref":"1.27.55","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-moribus-ecclesiae-catholicae-et-de-moribus-manichaeorum/1.27.55","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-moribus-ecclesiae-catholicae-et-de-moribus-manichaeorum/1.27.55","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-moribus-ecclesiae-catholicae-et-de-moribus-manichaeorum/1.27.55.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-moribus-ecclesiae-catholicae-et-de-moribus-manichaeorum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa052"},"verse":false,"words":182,"text":"Quare tHa omnia, quibus hujuscemodi malis incommodisve resistitur, qui officiose atque humaniter præbent, miserieordos vocantur, etiamsi sapientes usque adeo sint, ut jam nullo animi dolore Lurbentur (a). Nam quis ignoret ex eo appellatam esse misericordiam, quod miserim cor faciat condolentis alieno malo? et quis non concedat ab omni miseria liberum esse debere sapicntem, cum subvenit inopi, cum esurienti cibum prastat potumque sitienti, cum vestit nudum, cum peregrinum tecto recipit, cum oppressum liberat, cum denique humanitatem suam usque ad sepulturam porrigit mortuorum? Etiamsi id faciat mente tranquilla, nullis aculeis doloris instinctus, sed adductus officio bonitalis, misericors tamen vocandus est. Huic enim nibil obest nomen, cum absit miseria. Stulti vero cum misericordiam quasi vitium devitant, quia efficio satis moveri nequeunt, si nee perturbatione commoventur, congelascunt potius rigore inhumanitatis, quam rationis tranquillitate serenantur. Itaque multo prudentius Deus etiam ipse misericors dicitur: qui quemadmodum dicatur, restat intelligere iis qui sese idoneos religione studioque præstiterint; ne cum verbis doctorum inepte utimur, indoctorum animas prius durescere vitando misericordiam, quam benignitatem appetendo mitescere faciamus. Atque ut misericordia jubet, ista nos ab homine pellere incom-moda, sic innocentia prohibet inferre.","prev":{"citation":"De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum 1.27.52","label":"Book 1, Chapter 27","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-moribus-ecclesiae-catholicae-et-de-moribus-manichaeorum/1.27.52","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-moribus-ecclesiae-catholicae-et-de-moribus-manichaeorum/1.27.52"},"next":{"citation":"De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum 1.28.55","label":"Book 1, Chapter 28","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-moribus-ecclesiae-catholicae-et-de-moribus-manichaeorum/1.28.55","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-moribus-ecclesiae-catholicae-et-de-moribus-manichaeorum/1.28.55"},"credit":{"text":"Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa052/stoa0040.stoa052.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}