{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum 1.3.5","citation":"Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum 1.3.5","ref":"1.3.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-moribus-ecclesiae-catholicae-et-de-moribus-manichaeorum/1.3.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-moribus-ecclesiae-catholicae-et-de-moribus-manichaeorum/1.3.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-moribus-ecclesiae-catholicae-et-de-moribus-manichaeorum/1.3.5.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-moribus-ecclesiae-catholicae-et-de-moribus-manichaeorum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa052"},"verse":false,"words":187,"text":"Sequitur ut quæramus quid sit hominis optimum, quod profecto deterius esse quam ipse homo non potest. Quisquis enim quod seipso est deterius, sequitur, fit et ipse deterior. Oportet autem omnem hominem id quod optimum est sequi. Non est igitur homine deterius hominis optimum. Fortasse tale aliquid erit, quale ipse homo est? Ita sit sane, si nihil est homine melius, quo perfrui possit. Si autem invenimus aliquid quod et homine sit excellentius, ct praesto esse amanti sese homini possit; quis dubitaverit homini ad id nitendum esse ut beatus sit, quod eo ipso qui nititur, manifestum est esse præstantius? Nam si id est beatum esse, ad tale bonum pervenisse quo amplius non potest, 4d est autem quod dicimus optimum; quo tandem pacto potest in ea definitione includi, qui ad summum honum suum nondum pervenerit? aut quomodo summum est, si cst aliquid melius quo pervenire possimus? Hoc igtur si est, tale esse debet quod non amittat invitus. Quippe nemo potest confidere de tali bono, quod sibi eripi posse sentit, etiamsi retinere id amplectique voluerit. Quisquis autcm de bono quo fruitur non collidit, in tanto timore amittendi beatus esse qui potest?","prev":{"citation":"De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum 1.3.4","label":"Book 1, Chapter 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-moribus-ecclesiae-catholicae-et-de-moribus-manichaeorum/1.3.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-moribus-ecclesiae-catholicae-et-de-moribus-manichaeorum/1.3.4"},"next":{"citation":"De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum 1.4.6","label":"Book 1, Chapter 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-moribus-ecclesiae-catholicae-et-de-moribus-manichaeorum/1.4.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-moribus-ecclesiae-catholicae-et-de-moribus-manichaeorum/1.4.6"},"credit":{"text":"Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa052/stoa0040.stoa052.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}