{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum 1.4.6","citation":"Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum 1.4.6","ref":"1.4.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-moribus-ecclesiae-catholicae-et-de-moribus-manichaeorum/1.4.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-moribus-ecclesiae-catholicae-et-de-moribus-manichaeorum/1.4.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-moribus-ecclesiae-catholicae-et-de-moribus-manichaeorum/1.4.6.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-moribus-ecclesiae-catholicae-et-de-moribus-manichaeorum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa052"},"verse":false,"words":245,"text":"Quæramus igitur quid sit homine melius. Quod profecto invenire difficile est, nisi prius considcrato atque discusso quid sit ipse homo. Nec nunc definitionem hominis a me postulandam puto. Illud est magis quod mihi hoc loco quærendum videtur, cum inter omnes pene constet, aut certc, id quod satis est, inter me atque illos cum quibus nunc agitur hoc conveniat, ex anima et corpore nos esse compositos, quid est ipse homo, utrumque horum quæ nominavi, an corpus tantummodo, an tantummodo anima. Quanquam enim duo sint, anima et corpus, et neutrum vocaretur homo, si non esset alterum (nam neque corpus homo esset, si anima non esset; nee rursus anima homo, si ea corpus non animaretur); fieri tamen potest ut unum horum et habeatur homo et vocetur. Quid ergo hominem dicimus? animam et corpus, tanquam bigas vel centaurum? an corpus tantum, quod sit in usu animæ se regentis; tanquam lucernam, non ignem simul et testam, sed testam solam, tamen propter ignem appellamus? an nihil aliud hominem quam an imam dicimus, scd propter corpus quod regit, veluti equitem non simul equum et hominem, scd hominem solum, ex co tamen quod regendo equo sit accommodamus, vocamus? Difficile est istam controversiam dijudicare; aut si ratione facile, oratione longum est: quem laborem ac moram suscipere ac subire non opus est. Sive enim utrumque, sive anima sola nomcn hominis teneat, non est hominis optimum quod oplimum est corporis; sed quod aut corpori simul et animæ, aut soli animae optimum est, id est optimum hominis.","prev":{"citation":"De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum 1.3.5","label":"Book 1, Chapter 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-moribus-ecclesiae-catholicae-et-de-moribus-manichaeorum/1.3.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-moribus-ecclesiae-catholicae-et-de-moribus-manichaeorum/1.3.5"},"next":{"citation":"De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum 1.5.7","label":"Book 1, Chapter 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-moribus-ecclesiae-catholicae-et-de-moribus-manichaeorum/1.5.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-moribus-ecclesiae-catholicae-et-de-moribus-manichaeorum/1.5.7"},"credit":{"text":"Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa052/stoa0040.stoa052.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}