{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum 1.5.7","citation":"Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum 1.5.7","ref":"1.5.7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-moribus-ecclesiae-catholicae-et-de-moribus-manichaeorum/1.5.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-moribus-ecclesiae-catholicae-et-de-moribus-manichaeorum/1.5.7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-moribus-ecclesiae-catholicae-et-de-moribus-manichaeorum/1.5.7.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-moribus-ecclesiae-catholicae-et-de-moribus-manichaeorum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa052"},"verse":false,"words":161,"text":"Corporis autem si quaerimus quid optimum sit, id certa ratio cogit fateri, per quod fit ut sese corpus quam optime habeat. Nihil est autem omnium quæ vegetant corpus, anima melius atque praestantius. Est crgo summum corporis bonum, non voluptas ejus, non indoloria, non vires, non pulchritudo, non velocitas. et si quid aliud in bonis corporis numerari solet, sed omnino aninia. Nam et ista quae commemorata sunt, præsentia sui exhibet corpori, et quod antecellit omnibus, vitam. Quamobrem non videtur mihi anima esse summum hominis bonam, sive animam simul et corpus, sive animam solam hominem dicimus. Ut enim corporis summum bonum id invenit ratio, quod est corpore mclius, et quo ei vigor et vita praebetur: ita sive corpus et anima, sive anima ipsa per se homo sit, inveniendum est, si quid animam praecedit ipsam, quod cum anima sequitur, fit in suo genere quam potest optima. Quod si reperire potuerimus, id crit profecto quod ambagibus remotis omnibus, summum hominis bonum jure meritoque nominandum est.","prev":{"citation":"De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum 1.4.6","label":"Book 1, Chapter 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-moribus-ecclesiae-catholicae-et-de-moribus-manichaeorum/1.4.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-moribus-ecclesiae-catholicae-et-de-moribus-manichaeorum/1.4.6"},"next":{"citation":"De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum 1.5.8","label":"Book 1, Chapter 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-moribus-ecclesiae-catholicae-et-de-moribus-manichaeorum/1.5.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-moribus-ecclesiae-catholicae-et-de-moribus-manichaeorum/1.5.8"},"credit":{"text":"Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa052/stoa0040.stoa052.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}