{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum 1.6.10","citation":"Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum 1.6.10","ref":"1.6.10","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-moribus-ecclesiae-catholicae-et-de-moribus-manichaeorum/1.6.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-moribus-ecclesiae-catholicae-et-de-moribus-manichaeorum/1.6.10","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-moribus-ecclesiae-catholicae-et-de-moribus-manichaeorum/1.6.10.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-moribus-ecclesiae-catholicae-et-de-moribus-manichaeorum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa052"},"verse":false,"words":141,"text":"Hoc igitur aliud, quod sequende anima virtutis atque sapientiae compos fit, aut homo sapiens est, aut Deus. Sed supra dictum est, tale quiddam esse debere quod inviti amittere nequeamus. Quis vere cunctandum putet, hominem sapientem, si eum sequi satis pulaverimus, auferri nobis non modo recusantibus, sed etiam repugnantibus posse? Deus igitur restat quem si sequimur, bene; si asseqnimur, non tantum bene, sed etiam beate vivimus. Quem si qui esse negant, quid ego cogitem quo illis sermone suadendum sit, cum quibus utrum omnino sermocinandum sii, nescio? Quod tamen si videbitur, longe aliud principium, alia ratio, alius ingressus ineundus est, quam impræsentiarum suscepimus. Nunc itaque cum illis milii res est, qui Dcum esse non negant: neque id tantum, sed etiam non ab eo negligi res humanas falcniur. Nullum enim arbitror aliquo religionis nomine teneri, qui non saltem animis nostris divina providentia consuli existimet.","prev":{"citation":"De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum 1.6.9","label":"Book 1, Chapter 6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-moribus-ecclesiae-catholicae-et-de-moribus-manichaeorum/1.6.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-moribus-ecclesiae-catholicae-et-de-moribus-manichaeorum/1.6.9"},"next":{"citation":"De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum 1.7.12","label":"Book 1, Chapter 7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-moribus-ecclesiae-catholicae-et-de-moribus-manichaeorum/1.7.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-moribus-ecclesiae-catholicae-et-de-moribus-manichaeorum/1.7.12"},"credit":{"text":"Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa052/stoa0040.stoa052.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}