{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Musica Libri Sex 1.2.3","citation":"Augustine, De Musica Libri Sex 1.2.3","ref":"1.2.3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/1.2.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/1.2.3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/1.2.3.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Musica Libri Sex","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa008"},"verse":false,"words":375,"text":"M. Illud ergo quod abs te postea dictum est, multa esse in canendo et saltando vilia, in quibus si modulationis nomen accipimus, pene divina ista disciplina vilescit; cautissime omninoabs te animadversumest. Itaque discutiamus primum quid sit modulari, deinde quid sit bene modulari: non enim frustra est defini- Hon! additum. Postremo etiam quod ibi scientia posita est, non est contemnendum: nam bis tribus, nisi fallor, definitio illa perfecta cst. D. Ila fiat. M. Igitur quoniam fatemur modulationem a modo csse nominatam; numquidnam tibi videtur metuendum ne ant excedatur modus, aut non impleatur nisi in rebus quæ motu aliquo fiunt? aut si nihil moveatur, possumus formidare ne præter modum aliquid fiat? D. Nullo pacto. M. Ergo modulatio non incongrue dicitur movendi quædam peritia, vel certe qua fit ut bene aliquid moveatur. Non cnim possumus dicere bene moveri aliquid, si modum non servat. D. Non possumus quidcm: sed necesse crit rursus istam modulationem in omnibus bene factis intelligere. Nihil quippe nisi bene movendo, bene fieri video. M. Quid si forte ista omnia per musicam fiant, quamvis modulationis nomeu in cujuscemodi I organis magis tritum sit, nec immerito? Nam credo videri libi aliud esse tornatum aliquid ligneum, vel argenteum, vel cujusce matcriae; aliud autcm ipsum motum artificis, cum illa tornantar. D. Assentior multum differre. M. Numquidnam ergo ipse motus propter se appetitur, et non propter id quod vult esse toruatum? D. Manifestum est. M. Quid? si membra non ob aliud moveret, nisi ut pulchre ac decore moverentur, cum facere aliud nisi saltarcdicercmus? D. Ita videtur. M. Quando ergo censes aliquam rcm præstare et quasi dominari? cum propter seipsam, an cum propter aliud appelitur? D. Quis negai cum propter scipsam? M. Repete nunc illud supertus quod de modulatione diximus: nam ita cam posueramus, quasi quamdam movendi esse pcriliam. ct vide uhi magis habere sedem debeat hoc nomen: in eo motu qui velut liber cst, id cst propter se ipse appetitur et per se ipse delectat; an in eo qui servit quodammode. nam quasi serviunt omnia quæ non sibi suni, sed ad aliquid aliud referuntur. D. In eo sciHcet qui propter se appetitur. M. Ergo scientiam modulandi jam probabile est esse scientiam bene movendi; ita ut motns per se ipse appetatur, atque ob hoc per se ipse delectet. D. Probabile sane.","prev":{"citation":"De Musica Libri Sex 1.2.2","label":"Book 1, Chapter 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/1.2.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/1.2.2"},"next":{"citation":"De Musica Libri Sex 1.3.4","label":"Book 1, Chapter 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/1.3.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/1.3.4"},"credit":{"text":"Augustine, De Musica Libri Sex, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa008/stoa0040.stoa008.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}