{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Musica Libri Sex 1.7.13","citation":"Augustine, De Musica Libri Sex 1.7.13","ref":"1.7.13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/1.7.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/1.7.13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/1.7.13.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Musica Libri Sex","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa008"},"verse":false,"words":177,"text":"M. Faciam, imo tu facies. Nam ego nihil aliud quam rogabo te ac percontabor: tu vero totum hoc quidquid est, et quod nunc nesciens quærere videris, respondendo explicabis Itaque jain ex te quæro, utrum quisquam ussit, et diu et volociter currere. D. Potest. M. Quid, tarde et velociter? D. Nullo modo. M. Aliud ergo cst diu, aHud tarde. D. Aliud omnino. M. Item quæro, quid putes diuturnitati esse contrarium, sicuti est tarditati velocitas. D. Non mihi occurrii usitatum nomen. Itaque diuturno nihil video quod opponam, nisi non diuturnum, ut ei quod dicitur, diu, contrarium sit non diu, quia et vclocitcr si nollem dicere, et pro eo non tarde dicercm,ni!iil aliud signilicarctur. M. Verum dicis. Nihil enim deperit, cum ita loquimur, veritati. Nam et mihi si est hoc nomen, quod tibi non occurrisse dicis, aut ignoratur a me, aut in pr;vsentia non vcnit in luentem. Quamobrem sic agamus, ut hæc bina contraria appellemus hoc modo, diu et non diu, tarde et velociter. Ac primum de diuturno et non diuturno disseramus, si placet. D. Ila fiat.","prev":{"citation":"De Musica Libri Sex 1.6.12.39-68","label":"1.6.12.39 to 1.6.12.68","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/1.6.12.39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/1.6.12.39"},"next":{"citation":"De Musica Libri Sex 1.8-2","label":"Book 1, Chapter 8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/1.8-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/1.8-2"},"credit":{"text":"Augustine, De Musica Libri Sex, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa008/stoa0040.stoa008.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}