{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Musica Libri Sex 1.8","citation":"Augustine, De Musica Libri Sex 1.8","ref":"1.8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/1.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/1.8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/1.8.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Musica Libri Sex","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa008"},"verse":false,"words":275,"text":"Sed attende quam diligentissime, ul quod diu jam molimur appareat. Certe enim jam milii dedisti in solo animo habitare scientiam. D. Quidni dederim? M. Quid? sensum aurium animonc, an corpori, an utique concedis? D. Utrique. M. Quid memoriam? D. Animo puto esse tribuendam. Non enin. si per sensus percipimus aliquid quod memoriæ commendamus, idco in corpore memoria esse putanda est. II. Magna fortasse ista quæstio est, neque huic opportuna sermoni. Sed quod proposito sat est, puto te ncgare non posse, bestias babere memoriam. Nam et nidos post annum revisunt hirundines, et de capellis verissime dictum est: Atque ipse memorcs redeunt in tecta capellæ. (Georg. lib. 5, v. 310.) Et canis heroem dominum, jam suis hominibus oblilum recognovisse prædicatur (Odysseæ ρ, v. 291 seqq.). Et manumerabilia, si velimus, animadvertere possumus, quibus id quod dico manifestum est. D. Nee ego istud nego, et quid te adjuvct, vehementer exspecto. M. Quid putas, msi quod scientiam qui soli animo tribuit, eamque omnibus irrationalibus animantibus adimit, neque in sensu eam, neque in memoria ( nam illud non est sine corpore, et utrumque etiam in bestia est), sed in solo intellectu collocavit? D. Et boc exspecto quid te adjuvet. M. Nihil aliud, nisi omnes qui sensum sequuntur, et quod in eo delectat, metnoriaj commendant, atque secundum id corpus moventes, vim quamdam imitationis adjungunt; non eos habere scientiam, quamvis perite ac docte multa facere videantur, si rem ipsam quam profitentur aut exhibent, intellectus puritate ac veritate non teneant. At si tales esse istos theatricos operarios ratio de.. monstravcrit; nihil erit, ut opinor, cur dubites eis negare scientiam, et ob hoc musicam, quæ scicntia modulandi est, nequaquam coucedcre. D. Explica hoc; videamus quale sit.","prev":{"citation":"De Musica Libri Sex 1.7","label":"Book 1, CAPUT IV.- Scientia cur in musicæ definitione ponitur","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/1.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/1.7"},"next":{"citation":"De Musica Libri Sex 1.9","label":"Book 1, CAPUT IV.- Scientia cur in musicæ definitione ponitur","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/1.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/1.9"},"credit":{"text":"Augustine, De Musica Libri Sex, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa008/stoa0040.stoa008.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}