{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Musica Libri Sex 10.30","citation":"Augustine, De Musica Libri Sex 10.30","ref":"10.30","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/10.30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/10.30","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/10.30.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Musica Libri Sex","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa008"},"verse":false,"words":397,"text":"Nunc de pedum commixtione, et de ipsorum metrorum copulatione pauca dicamus: quoniam jam multa dicta sunt cum quaereremus, quos sibimet oporteat misceri pedes; et quod ad metrorum attinet copuJationem, nonnulla dicenda sunt cum de versibus disserere coeperimus: junguntur enim sibi pedes atque miscentur secundum regulas, quas in secundo sermone aperuimus. In hoc autcm illud sciendum est, Metri quæque genera quæ a poetis jam celebrata sunt, habuisse auctores et inventores suos, a quibus quasdam certas leges positas convellere prohibemur; non enim oportet, cum illi eas ratione fixcrint aliquid ibi mutare quamvis secundum rationem sine aurium of. fensione possimus t. Cujus rei cognilio non arte, sed historia traditur; unde creditur potius quam cognoscitur. Neque enim si Phaliscus, nescio qui, metra ita composuit, ut hæc sonant, Quando flagella ligas, ita liga, vitis et ulmus uti simul eant; scire hoc possumus; sed tantummodo credere au. diendo ct legendo. Illud cst disciplinæ. quod ad nos pertinet; videre utrum hoc tribus dactylis constet et pyrrhichio ultimo, ul plerique musicae imperiti autumant; non enim sentiunt pyrrhichium poni non posse post dactylum: an ut ratio docet, primus pes sit in hoc metro choriambus, secundus ionicus longa syllaba in duas soluta breves, ultimus iambus, post quem tria tempora silebuntur: quod semidocti homines sentire possent, si a docto secundum utramque legein pronuntiaretur et pJauderetur. Ita enim nalurali ct communi sensu judicarent, quid disciplinæ norma præscriberet. 3i. Verumtamen quod poeta illc hos numeros im. mobilcsesse voluit, cum hoc metro utimur, custodiendum est: non enim fraudat auditum; quanquam æque nihil fraudarct, si vel pro choriambo diiambum, vel ipsum ionicum nulla in breves facta solutione poneremus, et quidqnid aliud congruisset. In hoc igitar metro nihil mulabitur; non ea ratione qua inæqualitatem vitamus, sed ca qua observamus auctoritalem. Docet sane ratio, alia institui metra immobilia, id est in quibus mutari nihil oportet, ut hoc ipsum cst de quo salis locuti sumus; alia mobilia, in quibus locare pedes alios pro aliis licct, sicuti est; Trojæ qui primus ab oris, arma virumque cano. Nani hic pro spondco anapæstum quolibet loco licct ponere. Alia nec tota immobilia, nec tota mobilia, ut est: Pendeat ex humeris dulcis chelys, Et numcros edat varios, quibus Assonel onme virens late nemus, Et tortis errans qui flexibus. ( Terentianus ex rompomo.) Vides hic enim ubique et spondeos et dactylos poni posse, præter ultimum pedem, quem metri auctor semper esse dactylum voluit. Etin iis quidem generibus tribus nonnihil valere auctoritatem vidcs.","prev":{"citation":"De Musica Libri Sex 15.28.10-17","label":"15.28.10 to 15.28.17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/15.28.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/15.28.10"},"next":{"citation":"De Musica Libri Sex 10.32","label":"Book 4, Chapter 10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/10.32","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/10.32"},"credit":{"text":"Augustine, De Musica Libri Sex, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa008/stoa0040.stoa008.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}