{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Musica Libri Sex 11.32","citation":"Augustine, De Musica Libri Sex 11.32","ref":"11.32","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/11.32","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/11.32","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/11.32.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Musica Libri Sex","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa008"},"verse":false,"words":269,"text":"Haec igitur memoria quæcumque de motibus animi tenet, qui adversus passiones corporis acti sunt, ϕαντασιἑαι græce vocantur; nee invenio quid eas latine malim vocare: quas pro cognitis habere atque pro perceptis opinabilis vita est 1, constituta in ipso erroris introitu. Sed cam sibi isti motus occursant, et tanquam diversis et repugnantibus intentionis flatibus æstuant, alios ex aliis motus pariunt; non jam eos qui tenentur ex occursionibus passionum corporis impressi de sensibus, similes tamen tanquam imaginum imagines, quæ phantasmata dici placuit Alitcr enim cogito patrem meum quem sæpe vidi, aliter arum quem nunquam vidi. Horum pilu.um phantasia est. alterum phantasma. Illud in memoria invenio, hoc in eo motu animi, qui ex iis ortus est quos habet memoria. Quomodo autem oriantur hæc, et invenire et explicare difficile est. Arbitror tamen, quod si nunqnam humana corpora vidissem, nullo modo ea possem visibili specie cogitando figurare. Quod autem ex eo quod vidi facio, memoria facio: et lamen aliud est in memoria invenire phantasiam, aliud de memoria facere phantasma. Quæ omnia vis animæ potest. Sed vera eliam phantasmata habere pro cognitis, summus error est. Quanquam sit in utroque genere quod nos non absurde scire dicamus, id est, sensisse nos lalia, vel imaginari nos talia. Patrem denique me babuisse et avum, non temere possum dicere: ipsos autem esse quos animus meus in phantasia vel in phantasmate tenet, dementissime dixerim. Sequuntur autem nonnulli phantasmata sua tam præcipites, ut nulla sit alia materies omnium falsarum opinionum, quam habere phantasias vel phantasmata pro cognitis, quæ cognoscuntur per sensam Quare his potissimum resistamus, nee eis ita mentem accommodemus, ut dum in his est cogitatio, intelligentia ea cerni arbitremur.","prev":{"citation":"De Musica Libri Sex 11.31","label":"Book 6, Chapter 11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/11.31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/11.31"},"next":{"citation":"De Musica Libri Sex 11.33","label":"Book 6, Chapter 11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/11.33","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/11.33"},"credit":{"text":"Augustine, De Musica Libri Sex, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa008/stoa0040.stoa008.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}