{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Musica Libri Sex 12.25","citation":"Augustine, De Musica Libri Sex 12.25","ref":"12.25","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/12.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/12.25","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/12.25.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Musica Libri Sex","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa008"},"verse":false,"words":320,"text":"M. Totus ergo adesto, atque responde, utrum tibi videatur qunelibet longitudo posse in quotlibet partes secari. D. Satis milii ista persuasa suut: nee dubitari posse arbitror, quin omnis longitudo quæ linea dicitur, habeat dimidiam sui partem I, ac per hoc in dura lineas dccussatim secari queat: et quia ipsæ duæ lineæ quæ ista sectione fiunt1, procul dubio lineae sunt, etiam in ipsis hoc fieri posse manifestum est. Itaque et quantulacumque longitudo in quotlibet par. tes secari potest. M. Expeditissime atque verissime. Quare nunc illud vide, utrum recte asseveretur, omnem longitudinem ad latitudinem porrigendam, quæ ab ipsa oritur, tantum valere quantum latitudinis quadratum occupat. Si enim minus aut amplius in latum spatium proceditur quam longa est linea unde proceditur, quadratum non fit; sin tantum, nibilaliud quam quadratum fit. D. Intelligo et assentior: quid enim verius? M. Illud ergo jam sequi, ut opinor, vides, ut si pro linea in longum ordinati calculi pares ponantur, non perveniat illa longitudo ad quadratam forlnam, nisi per eumdem numerum multiplicati calculi fuerint: ut si verbi gratia duos calculos ponas, quadratum nou facias, nisi aliis duobus ad latitudinem adjunctis: sin tres, sex adjungendi sunt, sed terni distributi ad duos ordines similiter in lalitudinem2: si enim ad longitudinem additi fuerint, nulla figura fit. Longitudo enim sine latitudine figura non est*. Atque ita proportiono licet considerare alios numeros: ut enim bis bina, et ter terna quadratas figuras in numeris faciunt, ita quater quaterna, quinquics quina, sexies sena, atque ita per infinitum in cæteris. D. Etium ista rata et manifesta sunt. JI. Attende nunc utrum sit aliqua temporis longitudo. D. Quis dubitaverit nullum esse tempus sine aliqua longitudine? M. Quid? versus potestne non obtinere aliquam temporis longitudinem? D. Imo necesse est obtineat. M. Quid in ca longitudine pro calcutis melius collocamus? pcdesne, qui duas in partes. id est levationcm et positionem neccssario distrihuuntur4; an ipsos semipedcs potius, qui singulas levalioncs positionesque obtinent? D. Semipedes congruenlius judico pro illis calculis poni.","prev":{"citation":"De Musica Libri Sex 11.25.14-28","label":"11.25.14 to 11.25.28","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/11.25.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/11.25.14"},"next":{"citation":"De Musica Libri Sex 12.26","label":"Book 5, Chapter 12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/12.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/12.26"},"credit":{"text":"Augustine, De Musica Libri Sex, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa008/stoa0040.stoa008.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}