{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Musica Libri Sex 12.34","citation":"Augustine, De Musica Libri Sex 12.34","ref":"12.34","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/12.34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/12.34","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/12.34.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Musica Libri Sex","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa008"},"verse":false,"words":155,"text":"Excipit autem memoria non solum carnales motus animi, de quibus numeris supra jam diximus; tcd etiam spirituales, de quibus breviter dicam. Quo enim simpliciores sunt, eo verborum minus, sed plurimum serena' mentis desiderant. i£qualitatem illam quam in sensibilibus numeris non reperiebamus certam et manentem, sed tamen adumbratam et prætereuntem agnoscebamus, nusquam profecto appeteret animus nisi alicubi nota esset: hoc autem alicubi non in spatiis locorum et temporum; nam illa tument, et ista prætereunt. Ubi ergo censes, responde, quaeso, si potes. Non enim in corporum formis putas, quas. liquido examine æquales nunquam dicere audebis; aut in temporum intervallis, in quibus similiter utruni sit aliquid aliquanto quam oportet productius vel correptius quod sensum fugiat, ignoramus. Illam quippe æqualitatem quaero ubi esse arbitreris, quam intuentes cupimus æqualia esse quaedam corpora vcl corporum motus, et diligentius considerantes eis fidere non audemus. D. Ibi puto quod est corporibus excellentius; sed utrum in ipsa anima, an edam supra animam nescio.","prev":{"citation":"De Musica Libri Sex 11.33","label":"Book 6, Chapter 11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/11.33","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/11.33"},"next":{"citation":"De Musica Libri Sex 12.35","label":"Book 6, Chapter 12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/12.35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/12.35"},"credit":{"text":"Augustine, De Musica Libri Sex, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa008/stoa0040.stoa008.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}