{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Musica Libri Sex 14.49.1-19","citation":"Augustine, De Musica Libri Sex 14.49.1-19","ref":"14.49.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/14.49.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/14.49.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/14.49.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Musica Libri Sex","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa008"},"verse":false,"words":275,"text":"M. Attende ergo utrum bene sonet, cnm ila pronuntio, ut post tres primas syllabas unum tempus sileam: ita enim in fine nihil debebitur, ut decenter ibi possit esse dichorius. D. Jucundissime sonat. M. Hoc qnoque igitur adjungamus arti, ut non solum in fine, sed et ante tinem cum oportet sileamus. Tunc autem oportet, cnm id quod debetur implendis temporibus pedum, ant indecenter siletur in line propter ultimam brevem, ut in hoc quod dictum est; aut cum duo constitnuntur non pleni pedes, unus in capite, alter in fine, qualis iste est, Gentiles nostros inter oberrat equos. Sensisti enim, ut opinor, me post quinque syllabas longas, moram duorum temporum siluisse, et tantumdem in fine silendum est, dum reditur ad caput. Si enim hoc metrum ad legem sex temporum metiiris; erit tibi primus spondeus, secundus molossus, tertius choriambus, quartus anapaestus. Spondeo igitur debentur duo tempora ut sex temporum pedcm impleat, et anapæsto: itaque duo silentur post molossum ante finem, et duo post anapæstum in fine. Si amem ad legem temporum quatuor; una longa erit in capite, deinde duos metimur spondeos, dcinde duos dactylos, et post una longa concludet1. Silemus itaque duo tempora post geminum spondeum ante finem, et duo in fine, ut ambo pedes impleantur, quorum dimidias partes in capite atque in extremo posuimus. Nonnunquam tamen qnod duobus non plenis pedibus debetur in principio ac fine collocatis, finali tantum silentio redditur2; si tantum sit ut dimidii spatium pedis non excedat, qualia hæc duo sunt: silvæ laborantes, geluque Flumina constiterint acuto. Horum enim prius incipit a palimbacchio, inde excurrit in molossum, et bacchio terminatur: silentur ergo duo tempora; quorum unum bacchio, alterum palimbacchio cum reddideris, sena ubique tempora in,..","prev":{"citation":"De Musica Libri Sex 13.46","label":"Book 4, Chapter 13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/13.46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/13.46"},"next":{"citation":"De Musica Libri Sex 14.49.20-39","label":"14.49.20 to 14.49.39","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/14.49.20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/14.49.20"},"credit":{"text":"Augustine, De Musica Libri Sex, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa008/stoa0040.stoa008.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}