{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Musica Libri Sex 3","citation":"Augustine, De Musica Libri Sex 3","ref":"3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/3.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Musica Libri Sex","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa008"},"verse":false,"words":374,"text":"d. M. Age, nunc ordine de his quoque renuntia pyrrhichiis: Quid erit homo Qui amat hominem, si amet in eo Fragile quod est? Amet igitur Animum hominis, £t erit homo Aliquid amans. Quid haec videntur? D. Quid nisi suavissime atque integerrime currere? M. Quid ista? x Bonus erit amor, Anima bona sit: Amor inhabitat, Et anima domus. lea bene habitat, Ubi bona domus; Ubi mala, male. D. Eliam ista continuata suavissime aedpio. M. Nunc tres semis pedes, vide: Animus bominis eat Mala bonave agitans. Bona voluit, habet; Mala voluit, habet. D. Hæc quoqne interposito unius temporis silentio, jucunda sunt. M. Sequuntur quatuor pleni pyrrliichii; hos accipe, et judica: - Animus hominis agit Ut habeat ea bona, Quibus inhabitet homo, Nihil ibi metuitur. D. In his quoque certa et jucunda mensura est. M. Auli jam nunc novem syllabas breves; audi et judica: Homo malus amat et eget; Malus etenim ea bona amat, Mihil ubi satiat eum. D. Prome nunc qniAquc pyrrhichios. M. Levicula fragilia bona, Qui amat homo, similiterhabet. D. Jam hoc sat est, et probo; nunc adde semipedem. M. Faciam: vaga levia fragilia bona, Qui amat homo, similis erit eis. D. Bene prorsus; ci sex jam exspecto pyrrhicmos. M. Et bos audi: Vaga levicula fragQia booa,. Qui adamat homo, similis erit eis. D. Satis est; adde semipcdem. M. Fluida levicula fragilia bona Quæ adamat anima, similis erit D Sat est, et bene est; da jam septem pyrrhichios. M. Levicula fragilia gracilia bona, Quæ adamai animula, similis erit eis. D. Accedat his semipes; nam hoc eleganter se habeL. Al. vaga fluida levicula fragilia bona, Qux adamat animula, fit ea similis cis. D. Octo pedes jam restare video, ut jam istas minutias evadamus. Quanquam enim approbent aures naturali quadam dimensione quod sonas, nolim te tamen tot breves syllabas quærere; quas, ni fallor, contoxtas invenire in conjunctione verborum difficilius est, quam si eis miscere longas liceret. M. Nihil te fallit, et ul tibi probem gratulationem meam, quod hinc aliquando transire permittimur, metrum quod restat hujus generis sententia feliciore compouam I: solida bona bonus amat, et ea qui amat habet. Itaque nec eget amor, et ea bona Deus est. D. Habeo cumulatissime perlecta metra pyrrhichii. Sequuntur iambica, de quibus mihi singulis bina exempla sufficiunt, quæ nulla interpellatione audire delectat.","prev":{"citation":"De Musica Libri Sex 2.3.53-55","label":"2.3.53 to 2.3.55","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/2.3.53","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/2.3.53"},"next":{"citation":"De Musica Libri Sex 4.5-2","label":"Book 4, Chapter 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/4.5-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/4.5-2"},"credit":{"text":"Augustine, De Musica Libri Sex, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa008/stoa0040.stoa008.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}