{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Musica Libri Sex 3.3","citation":"Augustine, De Musica Libri Sex 3.3","ref":"3.3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/3.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/3.3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/3.3.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Musica Libri Sex","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa008"},"verse":false,"words":251,"text":"X. Quæ putas, nisi ut incipiamus sibimet syllabas compararc, ct videre quos numeros ad scse habeant; sicut de motibus jam inter nos tam longa superius ratione tractatum est? In motu cst eniin etiam omne quod sonat; et syllabæ utique sonant: an quidquam horum negari potest? D. Nullo modo. M. Cum ergo inter se syllabæ conferuntur, motus quidain inter se conferuntur, in quibus possint numeri quidam temporis mensura diuturnitatis inquiri. D. Ita est. M. Num igitur potest tibi una syllaba comparari? Nam omnem comparationem, nisi tu aliud putes, singularitas fugit. D. Nihil puto aliud. 11 Quid? uno uni, aut una vel duae duabus vcl tribus, ct deinceps in pUtribus, quin possint sibimet conferri, num negas? D. Quis boc negaverit? II. Rursus boc vide, quamlibet sy llabam brevem minimeque diu pronuntiatam, et mox ut cruperit desinentem, occupare tameu in tempore aliquid spatii, cl habere quamdam morulam suam. i. Video necesse esse quod dicis. M. Dic nunc, unde numerum exordiamur. D. Ab uno scilicet. M. Non absurde igitur hoc in tempore quasi minimum spatii, quod brevis obtinet syllaba, unum tempus veteres vocaverunt: a brevi cnim ad longam progredimur. D. Verum est. M. Sequitur jam, ut illud quoque animadvertas, quoniam ut in Humeris ab uno ad duo est prima progressio; ita in syllabis, qua I scilicet a brevi ad longam progredimur, longam duplum temporis habere debere: ac per hoc si spatium quod brevis occupat, recte unum tempus vocatur; spatium item quod longa occupat, recte duo tempora nominari. D. Recte prorsus: nam id rationem postulare consentio.","prev":{"citation":"De Musica Libri Sex 2","label":"Book 2, Chapter 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/2"},"next":{"citation":"De Musica Libri Sex 4.5","label":"Book 2, Chapter 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/4.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/4.5"},"credit":{"text":"Augustine, De Musica Libri Sex, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa008/stoa0040.stoa008.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}