{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Musica Libri Sex 4.5-3","citation":"Augustine, De Musica Libri Sex 4.5-3","ref":"4.5-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/4.5-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/4.5-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/4.5-3.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Musica Libri Sex","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa008"},"verse":false,"words":170,"text":"II. Sequitur ut de versus termino requiramus. Nam et hunc aliqua differentia noUtum atque insignitum esse voluernut, vel potius ipsa ratio. An tu not arbitraris melius esse ut finis, quo provolutio numen coercetur, non perturbata temporum aequalitate, tamen I cmineal; quam si cum cxteris par:ibus quae finem non faciunt, confundatur? D. Quis dubitat hoc esse melius, quod est evidentius? M. Considera ergo, utrum recte insignem linem versus heroici spondeum pedem quidam esse voluerint. Nam in quinque aliis locis vel hunc vel dactylum licet ponere;; in line autem non nisi spondeum; nam quod trochaeum putant, propter indifferentiam fit ultimæ syllabæ, de qua in metris satis locuti sumus. Sed secundum hos iambicus- scnarius aut non erit versus, aut erit sinc isla finis eminentia; utrumque autem absurdum est. Nam neque quisquam unquam, sive doctissimorum hominum, sive mediocriter, vel etiam tenuiter eruditorum versum esse dubitavit, Phaselus ille quem videtis hospite. (Catullus); ct quidquid in verbis est tali numerositate formatum: et gravissimi auctores eo quo peritissimi, nullum sine insigni fine versum pntandum esse censuerunt.","prev":{"citation":"De Musica Libri Sex 3.4","label":"Book 5, Chapter 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/3.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/3.4"},"next":{"citation":"De Musica Libri Sex 4.6","label":"Book 5, Chapter 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/4.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/4.6"},"credit":{"text":"Augustine, De Musica Libri Sex, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa008/stoa0040.stoa008.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}