{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Musica Libri Sex 4.7-2","citation":"Augustine, De Musica Libri Sex 4.7-2","ref":"4.7-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/4.7-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/4.7-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/4.7-2.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Musica Libri Sex","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa008"},"verse":false,"words":294,"text":"M. Attende igitur hunc versum, Roma, Roma, cerne quanta sit deum benignitas, qui trochaicus dicitur, et metire illum, atque responde quod inveneris de membris ejus et numcro pedum. D. De pedibus qnidem facile responderim: liquet enim eos septem et semis esse. De membris autem non satis aperta res est; multis enim locis partem orationis liniri video: verumtamen opinor esse istam partitionem in octavo semipede, ut præcedens membrum sit, Roma, Roma, cerne quanta; subsequens autem; sit deum benignitas. II. Quot semi pedes habet! D. Septem. M. Ipsa ratio te duxit omnino. Cum enim nihil sit aqualitate melius, caroque in dividendo appetere oporteat; si minus potuerit obtineri, vicinitas ejus quærenda est, ne ab ea longius aberremus. Itaque cum hic versus omnes quindecim semipedes habcat, non potuit æquius quam in octo et septem dividi: nam cadem est in septem et octo vicinitas. Sed ita non servaretur nota finis in tempore breviore, ut eam servandam ratio ipsa præcipit: nam si talis versus esset, Roma cerne quanta sit tibi deum benignitas, ut inciperet membrum in his semipedibus septem, Roma cerne quanta sit, et in his octo alterum terminaretur, tibi deum benignitas; non posset versum semipes claudere: octo enim scmipcdes quatuor integros pedes faciunt. Simul incideret alia deformitas, ut non eosdem pedes in membro extremo quos in primo metiremur, et prius membrum potius finirctur nota brevioris temporis, id est semipede, quam posterius, cui hoc finis jure debetur. Nam in illo tres trochæi semis, Roma cerne quanta sit: in hoc quatuor iambi scanderentur, tibi deum benignitas. Nunc vero et trochæos in utroque membro scandimus, et semipede versus clauditur, ut spatii brevioris notam terminus teneat. Nam sunt in priore quatuor, Roma, Roma cerne quanta; iu posteriore autem tres semis, sit deum benignitas. An contradicere aliquid paras? D. Nihil omnino, et libenter assentior.","prev":{"citation":"De Musica Libri Sex 4.6","label":"Book 5, Chapter 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/4.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/4.6"},"next":{"citation":"De Musica Libri Sex 4.8-2","label":"Book 5, Chapter 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/4.8-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/4.8-2"},"credit":{"text":"Augustine, De Musica Libri Sex, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa008/stoa0040.stoa008.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}