{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Musica Libri Sex 6.14","citation":"Augustine, De Musica Libri Sex 6.14","ref":"6.14","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/6.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/6.14","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/6.14.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Musica Libri Sex","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa008"},"verse":false,"words":360,"text":"M. Facile est ergo te etiam illud videre atque concedere, alios pedes esse pro his, penes quos rhythmi est principatns, alios qui cum his collocantur. Nam ubi pro longis singulis geminantur breves, pro eo qui rhythmum obtinet, alium locamus; velut pro iambo vel trochæo tribrachum, aut pro spondeo dactylum aut anapæstum aut proceleusmaticum. Ubi vero non idem fit, non pro co, sed cum eo ponitur quisquis miscetur inferiorum; ut cum dactylo anapaeatus, cum ionico vero utrolibet diiambus vel dichorius: et reliqui similiter san jure cum cæteris. An parum tibi dilucidum, vel falsum videtur 3 D. Jam inteliigo. M. Responde ergo utrum illi qui pro aliis ponuntur, possint eliam ipsi pcr se facere rhythmum. D. Possunt. M. Omnesne? D. Omnes. M. Ergo et quinque syllabarum pes potest suonomine rhythmum facere, quia pro bacchio vel cretico vel quolibet pæone poni potest. D. Non potest quidem; sed jam istum non vocamus pedem, si progressionis illius usque ad quaternarium numerum satis memini t. Ego autem cum omnes posse respondi, pedes utiquc posse respondi. M. Laudo etiam in nomine retinendo diligentiam et vigilantiam tuam. Sed scias multis visum esse etiam senarum syllabarum pedes nun cupandos; sed amplius, quod sciam, nemini placuit. Et illi quibus hoc placuit, negaverunt ad rhythmum, aut ad metrum per se gignendum tam longos pedes adhiberi oportere. Itaque ne nomina quidcm his indiderunt. Quocirca verissimus est ille progressionis modus, qui usquead quatuor syllabas pervenit; quandoquidem hi omnes pedes, quibus divisis dno 'Heri non possont, conjuncti pedem facere potuerunt: et ita qui in Mesiam syllabam usque progreesi sunt, nomen tantum pedis in eos, qui quaitam excesserunt, transferre ausi sunt; ad principatum vero, qui est in rhythmis et metris, nuHo modo eos aspirare siverunt. Sed cum pro longis breves duplicantur, etiam ad septimam atque octavam, ut jam ostendit ratio, syllabam pervenitur: ad quem numerum nemo tetendit pedem. Sed quoniam video constare inter nos quemlibet plurium quam quatuor syllabarum, cum pro longa duas breves ponimus, non cum his legitimis pedibus, sed pro hi, posse poni, neque per seipsos rhythmum creare, ne in infinitum eat quod ratione finiendum est, satisque jam inter nos de rhythmo exi. sumo disputatum; transeamus ad mItra, si placet. D. Placet vero.","prev":{"citation":"De Musica Libri Sex 5.13","label":"Book 3, Chapter 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/5.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/5.13"},"next":{"citation":"De Musica Libri Sex 7.15","label":"Book 3, Chapter 7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/7.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/7.15"},"credit":{"text":"Augustine, De Musica Libri Sex, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa008/stoa0040.stoa008.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}