{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Musica Libri Sex 7.16","citation":"Augustine, De Musica Libri Sex 7.16","ref":"7.16","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/7.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/7.16","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/7.16.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Musica Libri Sex","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa008"},"verse":false,"words":217,"text":"M. Metrum quidem esse et eo quod plus es! quam pes, certumque finem habet, et ipsarum aurium judicio convincitur 1 Non enim tam suavi sonaret æqualitate, aut motu tam concinno plaudcretur, si non inesset in illo numerositas, quoe profecto esse nisi iD hac parte musicæ non potest. Falsa vero esse, quæ ioter nos constiterunt, miror quod existimes: non enim aut numcris quidquam est certius, aut illa pcdum commemoratione et collocatione ordinatius. Nain ex ipsa numeroruin ratione, quæ nullo modo fallit, eipressum est quidquid in cis et ad mulcendas aures, ct ad obtinendum in rhythmo principatum valere pcrspeximus: sed vide potius cum sæpe repeto, Que canitis sub antris, dcmulccoque ista numerositate sensum tuum; quid distat inter hoc, et si adderem ad finem hujus brevem aliquam syllabam, et item istud eodem modo repeterem, Qum canitis sub antrisve? D. Utrumque mihi jucunde illabitur auribus: hoc tamen posterius, cui syllab::m addidisti brevem, plus tenere spatii ac temporis, siquidem longius factum est, cogor fateri. M. Quid cum illud superius, Quæ canitis sub antris, ita repeto, ut post Onem nihil sileam? eademne ad te jucunditas pervenit? D. Imo nescio quid claudum me offendit, nisi torte illam uUimam plus quam Cæteras longas produxeris. M. Ergo sive idipsum amplius quod producitur, sive quod siletur, censesne in tempore babere aliquid spatii? D. Qui aliter potest?","prev":{"citation":"De Musica Libri Sex 7.15","label":"Book 3, Chapter 7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/7.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/7.15"},"next":{"citation":"De Musica Libri Sex 8.17","label":"Book 3, Chapter 8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/8.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/8.17"},"credit":{"text":"Augustine, De Musica Libri Sex, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa008/stoa0040.stoa008.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}