{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Natura Boni 18","citation":"Augustine, De Natura Boni 18","ref":"18","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-boni/18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-boni/18","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-boni/18.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Natura Boni","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-boni","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa053"},"verse":false,"words":207,"text":"Neque enim uel illa materies, quam hylen antiqui dixerunt, malum dicenda est. non eam dico, quam Manichaeus hylen appellat dementissima uanitate nesciens, quid loquatur, formatricem corporum — unde recte illi dictum est, quod alterum deum inducat; nemo enim formare et creare corpora nisi deus potest: neque enim creantur, nisi cum eis modus et species et ordo subsistit, quae bona esse nec esse posse nisi a deo, puto quia iam etiam ipsi confitentur — sed hylen dico quandam penitus informem et sine qualitate materiem, unde istae quas sentimus qualitates formantur, ut antiqui dixerunt. hinc enim et silua graece λη dicitur, quod operantibus apta sit, non ut aliquid ipsa faciat, sed unde aliquid fiat. nec ista ergo hyle malum dicenda est, quae non per aliquam speciem sentiri, sed per omnimodam speciei priuationem cogitari uix potest. habet enim et ipsa capacitatem formarum; nam si capere impositam ab artifice formam non posset, nec materies utique diceretur. porro si bonum aliquod est forma, unde quia ea praeualent, formosi appellantur, sicut a specie speciosi, procul dubio bonum aliquid est etiam capacitas formae; sicut quia bonum est sapientia, nemo dubitat, quod bonum sit capacem esse sapientiae. et quia omne bonum a deo, neminem oportet dubitare etiam istam, si qua est, materiem non esse nisi a deo.","prev":{"citation":"De Natura Boni 17","label":"17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-boni/17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-boni/17"},"next":{"citation":"De Natura Boni 19","label":"19","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-boni/19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-boni/19"},"credit":{"text":"Augustine, De Natura Boni, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa053/stoa0040.stoa053.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}