{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Natura Boni 26","citation":"Augustine, De Natura Boni 26","ref":"26","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-boni/26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-boni/26","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-boni/26.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Natura Boni","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-boni","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa053"},"verse":false,"words":132,"text":"Quia ergo deus omnia, quae non de se genuit, sed per uerbum suum fecit, non de his rebus, quae iam erant, sed de his, quae omnino non erant, hoc est de nihilo fecit, ita dicit apostolus: qui uocat ea, quae non sunt, tamquam sunt. apertius autem in libro Machabaeorum scriptum est: oro te, fili, respice ad caelum et terram et omnia, quae in eis sunt; uide et scito, quia non erant, ex quibus fecit nos dominus deus et illud, quod in psalmo scriptum est: ipse dixit, et facta sunt, manifestum, quod non de se ista genuerit, sed in uerbo atque imperio fecerit; quod autem non de se, utique de nihilo. non enim erat aliud, unde faceret. de quo apertissime apostolus dicit: quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia.","prev":{"citation":"De Natura Boni 25","label":"25","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-boni/25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-boni/25"},"next":{"citation":"De Natura Boni 27","label":"27","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-boni/27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-boni/27"},"credit":{"text":"Augustine, De Natura Boni, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa053/stoa0040.stoa053.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}