{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Natura Boni 3","citation":"Augustine, De Natura Boni 3","ref":"3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-boni/3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-boni/3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-boni/3.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Natura Boni","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-boni","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa053"},"verse":false,"words":181,"text":"Nos enim catholici christiani deum colimus, a quo omnia bona sunt seu magna seu parua; a quo est omnis -modus, siue magnus siue paruus; a quo omnis species, siue magna siue parua; a quo omnis ordo, siue magnus siue paruus. omnia enim quanto magis moderata, speciosa, ordinata sunt, tanto magis utique bona sunt; quanto autem minus moderata, minus speciosa, minus ordinata sunt, minus bona sunt. haec itaque tria: modus, species et ordo, ut de innumerabilibus taceam, quae ad ista tria pertinere monstrantur, haec ergo tria : modus, species, ordo, tamquam generalia bona sunt in rebus a deo factis siue in spiritu siue in corpore. deus itaque supra omnem creaturae modum est, supra omnem speciem, supra omnem ordinem: nec spatiis locorum supra est, sed ineffabili et singulari potentia; a quo omnis modus, omnis species, omnis ordo. haec tria ubi magna sunt, magna bona sunt; ubi parua sunt, parua bona sunt; ubi nulla sunt. nullum bonum est. et rursus haec tria ubi magna sunt, magnae naturae sunt; ubi parua sunt, paruae naturae sunt; ubi nulla sunt, nulla natura est. omnis ergo natura bona est.","prev":{"citation":"De Natura Boni 2","label":"2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-boni/2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-boni/2"},"next":{"citation":"De Natura Boni 4","label":"4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-boni/4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-boni/4"},"credit":{"text":"Augustine, De Natura Boni, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa053/stoa0040.stoa053.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}