{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Natura Boni 44.9-19","citation":"Augustine, De Natura Boni 44.9-19","ref":"44.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-boni/44.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-boni/44.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-boni/44.9.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Natura Boni","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-boni","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa053"},"verse":false,"words":288,"text":"sciatis autem hunc eundem nostrum beatum patrem hoc idem esse, quod etiam suae uirtutes, quas ob necessariam causam transformat in puerorum et uirginum intemeratam similitudinem. utitur autem his tamquam propriis armis atque per eas suam conplet uoluntatem. harum uero uirtutum diuinarum, quae ad instar coniugii contra inferna genera statuuntur quaeque alacritate ac facilitate id, quod cogitauerint, momento eodem efficiunt, plenae sunt lucidae naues. itaque cum ratio poposcerit, ut masculis adpareant eaedem sanctae uirtutes, illico etiam suam effigiem uirginum pulcherrimarum habitu demonstrant. rursus, cum ad feminas uentum fuerit. postponentes species uirginum puerorum inuestium speciem ostendunt. hoc autem uisu decoro illarum ardor et concupiscentia crescit atque hoc modo uinculum pessimarum cogitationum earum soluitur uiuaque anima, quae eorundem membris tenebatur, hac occasione laxata euadit et suo purissimo aeri miscetur, ubi penitus ablutae animae ascendunt ad lucidas naues, quae sibi ad uectationem atque ad suae patriae transfretation em sunt praeparatae. id uero, quod adhuc aduersi generis maculas portat, per aestus atque calores p articulatim descendit atque arboribus ceterisque plantationibus ac satis omnibus miscetur et coloribus diuersis inficitur. et quo pacto ex ista magna et clarissima naui figurae puerorum et uirginum adparent contrariis potestatibus, quae in caelis degunt quaeque igneam habent naturam, atque ex isto aspectu decoro uitae pars, quae in earundem membris habetur, laxata deducitur per calores in terram: eodem modo etiam illa altissima uirtus, quae in naui uitalium aquarum habitat, in similitudine puerorum ac uirginum sanctarum per suos angelos adparet his potestatibus, quarum natura frigida atque humida, quaeque in caelis ordinatae sunt. et quidem his, quae feminae sunt, in ipsis forma puerorum adparet, masculis uero uirginum. hac uero mutatione et diuersitate diuinarum personarum ac pulcherrimarum humidae frigidaeque stirpis principes masculi siue feminae soluuntur atque id, quod in ipsis est uitale, fugit;","prev":{"citation":"De Natura Boni 44.1-8","label":"44.1 to 44.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-boni/44.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-boni/44.1"},"next":{"citation":"De Natura Boni 44.20-23","label":"44.20 to 44.23","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-boni/44.20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-boni/44.20"},"credit":{"text":"Augustine, De Natura Boni, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa053/stoa0040.stoa053.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}