{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Natura et Gratia 13","citation":"Augustine, De Natura et Gratia 13","ref":"13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/13.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Natura et Gratia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa054"},"verse":false,"words":112,"text":"Quo priusquam ueniam. uidete quid dixerit. cum tractaret quaestionem de differentia peccatorum et obiceret sibi, quod quidam dicunt lenia quaedam peccata ipsa multitudine, quod saepe inruant, non posse cuncta uitari, negauit 'debere argui nc leuia quidem correctione, si uitari omnino non possunt , scripturas utique non aduertens non testamenti. ubi didicimus hanc esse intentionem legis arguentis. ut propter illa quae perperam fiunt confugiatur ad gratiam domini miserantis uelut paedagogo concludente in eadem fide, quae postea reuolata est. ubi et remittantur quae male fiunt et eadem gratia iuuante non fiant. proficientium est enim uia, quamuis bono proficientes dicantur perfecti uiatores. illa est autem summa perfecti; cui nihil addatur, cum id quo tenditur coeperit possideri.","prev":{"citation":"De Natura et Gratia 12","label":"12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/12"},"next":{"citation":"De Natura et Gratia 14","label":"14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/14"},"credit":{"text":"Augustine, De Natura et Gratia, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa054/stoa0040.stoa054.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}