{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Natura et Gratia 15","citation":"Augustine, De Natura et Gratia 15","ref":"15","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/15","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/15.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Natura et Gratia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa054"},"verse":false,"words":216,"text":"Et illud quod a quibusdam eis dicitur nusquam esse scriptum his omnino uerbis posse esse hominem sine peccato', facile refellit. quia non ibi est quaestio, quibus uerbis dicatur quaecumque sententia. non tamen fortasse sine causa, cum aliquotiens in scripturis inueniatur homines dictos esse sine querella. nono inuenitur, qui sit dictus sine peccato nisi unus solus de quo aperte dictum est: cum qui non nouerat peccatum, et eo loco, ubi de sacerdotibus sanctis agebatur: etenim expertus est omnia secundum similitu dinem sine peccato: in illa scilicet carne, quae habebat similitudinem carnis peccati, quamuis non esset caro peccati; quam tamen similitudinem non haberet, nisi cetera omnis hominis esset caro peccati. iam illud quomodo accipiendum sit: omnis qui natus est ex deo non peccat et non potest peccare, quia semen eius in ipso manet, cum ipse apostolus lohannes, quasi non sit natus ex deo aut eis loqueretur qui nondum essent nati ex deo, aperte posuerit: dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus et ueritas in nobis non est, in libris, quos de hac re ad Marcellinum scripsi, sicut potui, explicare curaui. et illud, quod dictum est: non potest peccare, pro eo dictum esse, acsi diceretur 'non debet peccare' non inprobanda mihi uidetur huius assertio. quis enim insanus dicat debere peccari, cum ideo sit peccatum, quia non debet fieri?","prev":{"citation":"De Natura et Gratia 14","label":"14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/14"},"next":{"citation":"De Natura et Gratia 16","label":"16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/16"},"credit":{"text":"Augustine, De Natura et Gratia, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa054/stoa0040.stoa054.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}