{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Natura et Gratia 16","citation":"Augustine, De Natura et Gratia 16","ref":"16","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/16","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/16.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Natura et Gratia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa054"},"verse":false,"words":233,"text":"Sane quod apostolus lacobus ait: linguam autem nullus hominum domare potest, non mihi uidetur ita intellegendum, ut exponere uoluit, quasi per exprobrationem dictum, tamquam diceretur: ergone linguam nullus hominum domare potest? tamquam obiurgans et dicens: domare feras potestis, linguam non potestis? quasi facilius sit linguam domare quam feras. non puto quod iste sit sensus hoc loco. si enim hoc sentiri uellet de facilitate domandae linguae, cetera sequerentur in bestiarum conparatione. nunc uero sequitur: inquietum malum, plena ueneno mortifero, utique nocentiore quam bestiarum est atque serpentium; nam illud carnem interficit, hoc uero animam; os enim quod mentitur, occidit eunim a m. non ergo quasi id esset facilius quam mansuefactio bestiarum, sanctus Iacobus illam sententiam pronuntiauit ant ea noce noluit pronuntiari, sed potius ostendens quantum sit in homine linguae malum, ut a nullo hominedomari possit, cum ab hominibus domentur et bestiae. neque hoc ideo dixit, ut huius in nos mali dominationem perneglegentiam permanere patiamur, sed ut ad domandam linguam diuinae gratiae poscamus auxilium. non enim ait: linguam 'nullus' domare potest, sed 'nullus hominum', ut, cum domatur, dei misericordia, dei adiutorio, dei gratia fieri fateamur. conetur ergo anima domare linguam l't, dum conatur, poscat auxilium; et oret lingua. ut dometur lingua donante illo qui dixit ad suos: non enim non estis qui loquimini, sed spiritus patris uestri qui loquitur in uobis. itaque praecepto facere commonemur, quod conantes et nostris uiribus non ualentes adiutorium diuinum precemur.","prev":{"citation":"De Natura et Gratia 15","label":"15","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/15"},"next":{"citation":"De Natura et Gratia 17","label":"17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/17"},"credit":{"text":"Augustine, De Natura et Gratia, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa054/stoa0040.stoa054.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}