{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Natura et Gratia 20","citation":"Augustine, De Natura et Gratia 20","ref":"20","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/20","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/20.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Natura et Gratia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa054"},"verse":false,"words":124,"text":"'Diuinitus tamen expianda esse peccata commissa et pro eis dominum exorandum' fatetur, propter ueniam scilicet promerendam, quia, id quod factum est facere infectum multum ab isto laudata potentia illa naturae et uoluntas hominis etiam ipso fatente non potest. quare hac necessitate restat, ut oret ignosci. ut autem adiuuetur, nc peccet, nusquam dixit, non hic legi, mirum de hac re omnino silentium, cum oratio dominica utrumque petendum esse commoneat, ut ut dimittantur nobis debita nostra et ut non inferamur in temptationem, illud, ut praeterita expientur, huc, ut futura nitentur. quod licet non fiat, nisi uoluntas adsit, tamen ut fiat, uoluntas sola non sufficit; ideo pro hac re nec superflua nec inpudens domino immolatur oratio. nam quid stultius quam orare ut facias quod in postestate habeas?","prev":{"citation":"De Natura et Gratia 19","label":"19","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/19"},"next":{"citation":"De Natura et Gratia 21","label":"21","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/21"},"credit":{"text":"Augustine, De Natura et Gratia, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa054/stoa0040.stoa054.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}