{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Natura et Gratia 22","citation":"Augustine, De Natura et Gratia 22","ref":"22","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/22","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/22.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Natura et Gratia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa054"},"verse":false,"words":222,"text":"Cernitisne quo tendat ot quo manus porrigat haec disputatio ? ut omnino frustra dictum putetur: uocabis nomen eius Iesum; ipse enim saluum faciet populum suum a peccatis corum. quomodo enim saluum faciet. ubi nulla est aegritude? peccata quippe, a quibus dicit euangelium saluum faciendum populum Christi, substantiae non sunt et saluum istumstumitiarenon possunt. o frater, bonum est ut memineris te esse Christianum. credere ista fortasse suffecerit; sed tamen quia disputare uis nec obest, immo etiam prodest, si firmissima praecedat fides nee existimemus peccato humanam naturam non posse uitiari, sed diuinis credentes scripturis peccato cani esse nitiatam quomodo id fieri potuerit inquiramus. quoniam peccatum iam didicimus non esse substantiam, nonne adtenditur, ut alia omittam, etiam non manducare non esse substantiam ? a substantia quippe receditur, quoniam cibus substantia est. sed abstinere a cibo non est substantia et tamen substantia corporis, si omnino abstinetur a cibo, ita languescit, ita ualitudinis inaequalitate corrumpitur, ita exhauritur uiribus, ita lassitudine debilitatur et frangitur, ut, si aliquo modo perduret uita, uix possit ad eum cibum reuocari, unde abstinendo uitiata est. sic non est substantia peccatum, sed substantia est deus summaque substantia et solus uerus rationalis creaturae cibus. a quo per inoboedientiam recedendo et per infirmitatem non ualendo capere, quo debuit et gaudere, audis quemadmodum dicat: percussum est sicut faenum et aruit cor meu m, quoniam oblitus sum manducare panem meum?","prev":{"citation":"De Natura et Gratia 21","label":"21","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/21"},"next":{"citation":"De Natura et Gratia 23","label":"23","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/23"},"credit":{"text":"Augustine, De Natura et Gratia, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa054/stoa0040.stoa054.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}