{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Natura et Gratia 27","citation":"Augustine, De Natura et Gratia 27","ref":"27","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/27","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/27.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Natura et Gratia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa054"},"verse":false,"words":124,"text":"Dicit 'nullum malum boni alicuius esse causam', quasi poena bonum sit, qua tamen multi emendati sunt; sunt ergo mala quae prosunt mirabili misericordia dei. numquid ille boni aliquid passus est, qui dixit: auertisti faciem tuam a me et factus sum conturbatus ? non utique; et tamen haee ei conturbatio contra superbiam fuit medicinalis quodammodo. dixerat enim in abundantia sua: non mouebor in aeternum et sibi tribuebat quod a domino habebat. quid enim habebat quod non acceperat? quare ostendendum ci fuerat unde haberet, ut reciperet humilis, quod superbus amiserat. ideo: 'd o mi ne'. inquit, 'in uoluntate tua praestitisti deeorimeo uirtutem. in qua ego abundantia mea dicebam: non mouebor, eum hoc mihi esset absque to, non a me. denique auertisti faciem tuam et factus sum conturbatus'.","prev":{"citation":"De Natura et Gratia 26","label":"26","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/26"},"next":{"citation":"De Natura et Gratia 28","label":"28","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/28"},"credit":{"text":"Augustine, De Natura et Gratia, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa054/stoa0040.stoa054.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}