{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Natura et Gratia 36","citation":"Augustine, De Natura et Gratia 36","ref":"36","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/36","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/36","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/36.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Natura et Gratia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa054"},"verse":false,"words":378,"text":"Ita enim quod ci placet dabit nobis. si quod ci displicet in nobis. displiceat et nobis. auertet. sicut scriptum est. semitas nostras a uia sua et nostram faciet esse quae sua est, quoniam ab ipso praebetur credentibus in eum et sperantibus in eum ut ipse faciat. ipsa est enim uia iusta. quam ignorantes qui zelumdei habent, sed non secun d um sc i entiam, et suam uolentes constituere iustitiae dei non sunt subieeti. finis enim legis ('Christus ad iustitiam omni credenti, qui dixit: ego sum u i a. in qua iam ambulantes tamen terruit uox diuina, ne quasi de propriis in ea uiribus extollantur. uam quibus propter hoc ait apostolus: cum timore et tremore uestram ipsorum salute operamini; deus enim est qui operatur in uobis et uelle et operari pro bona uoluntate, eis propter hoc ipsum dicit etiam psalmus: seruite domino in timore et exultate cum tremore. adprehendite disciplin a m, ne quando irascatur dominus et pereatis de uia iusta, cum exarserit in breui ira eius super uos. non ait 'ne quando irascatur dominus' et non 'uobis ostendat uiam iustam' aut 'non uos introducat in uiam iustam', sed iam illic ambulantes sic terrere potuit, ut diceret: ne pereatis de uia iusta. unde, nisi quia superbia, quod totiens dixi et saepe dicendum est, etiam in ipsis recte factis cauenda est, id est in ipsa uia iusta, ne homo, dum quod dei est deputat suum, amittat quod dei est et redeat ad suum? ideo quo psalmus ipse concluditur faciamus: beati omues qui confidunt in e u m, utique ut ipse faciat, ipse ostendat uiam suam, cui dicitur: ostende nobis, domine, misericordiam tuam; ipse det salutem, ut ambulare possimus, cui dicitur: et salutare tuum, domine, da nobis; ipse in eadem uia deducat, cui dicitur: deduc m e, domine, in uia tua et ambulabo in ueritate tua; ipse ad illa, quo uia ducit, promissa perducat, cui dicitur: etenim illue manus tua deducet me et perducet me dextera tua; ipse ibi pascat recumbentes cum Abraham, Isaae et Iacob, de quo dictum est: faciet eos recumbere et transibit et ministrabit eis. non enim, cum ista commemoramus, arbitrium noluntatis tollimus, sed dei gratiam praedicamus. cui enim prosunt ista nisi nolenti, sed humiliter uolenti, non se de uoluntatis uiribus, tamquam ad perfectionem iustitiae sola sufficiat, extollenti?","prev":{"citation":"De Natura et Gratia 35","label":"35","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/35"},"next":{"citation":"De Natura et Gratia 37","label":"37","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/37"},"credit":{"text":"Augustine, De Natura et Gratia, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa054/stoa0040.stoa054.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}