{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Natura et Gratia 44","citation":"Augustine, De Natura et Gratia 44","ref":"44","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/44","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/44.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Natura et Gratia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa054"},"verse":false,"words":153,"text":"Sed hoc etiam ipse forsitan uidit et ideo subiecit atque ait: sed esto, aliis temporibus turbae numerositate omnium dissimulauerit peccata contexere; in ipso statim mundi primordio, ubi non nisi quattuor homines erant, quid, inquit, dicimus, cur non omnium noluerit delicta memorare? utrumne ingentis multitudinis causa, quae nondum erat, an quia illorum tantum qui commiserant meminit, illius uero qui nulla commiserat meminisse non potuit ? adhuc adiungit uerba, quibus ista sententia uberius et planius astruatur: certe, inquit, primo in tempore Adam et Eua, exquibus Cain et Abel nati sunt, quattuor tantum homines fuisse referuntur. peccauit Eua — scriptura hoc prodidit , Adam quoque deliquit — eadem scriptura non tacuit —.sed et Cain peccasse ipsa aeque scriptura testata est, quorum non modo peccata, uerum etiam peccatorum indicat qualitatem. quodsi et Abel peccasset, hoc sine dubio scriptura dixisset; sed non dixit: ergo nec ille peccauit, quin etiam iustum ostendit. credamus igitur quod legimus et quod non legimus nefas credamus astruere.","prev":{"citation":"De Natura et Gratia 43","label":"43","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/43"},"next":{"citation":"De Natura et Gratia 45","label":"45","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/45"},"credit":{"text":"Augustine, De Natura et Gratia, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa054/stoa0040.stoa054.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}