{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Natura et Gratia 45","citation":"Augustine, De Natura et Gratia 45","ref":"45","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/45","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/45.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Natura et Gratia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa054"},"verse":false,"words":380,"text":"Haec dicens parum adtenditquod paulo ante ipse dixerat 'iam exorta multitudine generis humani turbae numerositate potuisse scripturam dissimulare omnium peccata contexere'. hoc enim si satis adtendisset, uideret etiam in uno homine turbam et multitudinem leuium peccatorum uel non potuisse uel, si etiam potuit, non debuisse conscribi. ea quippe scripta sunt, quibus et modus adhibendus fuit et paucis exemplis ad multa necessaria lector instruendus. nam cum ipsos tunc homines lieet adhuc paucos. quot uel qui fuerint, id est Adam et Eua, quot filios et filias proereauerint et quae illis nomina inposuerint, scriptura commemorare noluerit — unde nonnulli parum considerantes quam multa scriptura tacite praetereat ipsum Cain cum matre concubuisse putauerunt, unde prolem quae commemorata est procrearet, putantes illis filiis Adam sorores non fuisse, quia eas scriptura tunc tacuit, postea recapitulando inferens quod praetermiserat Adam filios et filias procreasse nec tempus quo nati sunt nec numerum nec uocabula ostendens —ita non commemorandum fuit, si Abel, quamuis merito iustus appellatus est, paulo inmoderatius aliquando risit uel animi remissione iocatus est uel uidit aliquid ad commemorandum uel aliquanto inmoderatius poma decerpsit uel plusculo cibo crudior fuit uel cum oraret cogitauit aliquid unde eius in aliud auocaretur intentio. et quotiens illi ista ac similia multa subrepserint! an forte peccata non sunt, de quibus generaliter cauendis atque cohibendis admonemur praecepto apostolico, ubi dicit: non ergo regnetpeecatum i n uestro mortali corpore a d oboediendum desideriis eius? his quippe ne oboediamus ad ea, quae non licent uel minus decent, cotidiana et perpetua conflictatione certandum est. nam utique ex hoc uitio mittitur uel dimittitur oculus, quo non oportet; quod uitium si conualuerit et praeualuerit, etiam adulterium perpetratur in corpore, quod in corde tanto fit citius quanto est cogitatio celerior et nullum inpedimentum morarum. hoc peccatum, id est hunc uitiosac affectionis adpetitum, qui magna ex parte frenarunt, ut non oboedirent desideriis eius nec exhiberent ei membra sua arma iniquitatis. etiam iusti appellari meruerunt et hoc adiutorio gratiae dei. uerum quia saepe in lenissimis et aliquando incautis obrepit peccatum, et iusti fuerunt et sine peccato non fuerunt. postremo si in Abel insto caritas dei, qua una uere iustus est quicumque iustus est, adhue erat quo posset et deberet augeri, quicquid minus erat ex uitio erat. ut cui non miuus sit, donec ad illam eius fortitudinem ueniatur, ubi tota hominis absorbeatur infirmitas?","prev":{"citation":"De Natura et Gratia 44","label":"44","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/44"},"next":{"citation":"De Natura et Gratia 46","label":"46","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/46"},"credit":{"text":"Augustine, De Natura et Gratia, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa054/stoa0040.stoa054.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}