{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Natura et Gratia 49","citation":"Augustine, De Natura et Gratia 49","ref":"49","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/49","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/49.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Natura et Gratia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa054"},"verse":false,"words":209,"text":"Sed esto, inquit, consentiam quia omnes peccatores fuissetestatur. dicit enim quid fuerint, non quod aliud esse non potuerint. quamobrem et si omnes homines, inquit, peccatores possent probari. definitioni tamen nostrae nequaquam id obesset, qui non tam quid homines sint quam quid possint esse defendimus. hic recte facit aliquando consentire, quoniam non iustificabitur in conspectu dei omnis uiuens, non tamen ibi esse quaestionem, sed in ipsa non peccandi possibilitate contendit, in qua nec nos aduersus cum certare opus est. nam neque illud nimis curo, utrum fuerint hic aliqui uel sint uel esse possint, qui perfectam, cui nihil addendum esset, habuerint uel habeant uel habituri sint caritatem dei - ipsa est enim uerissima, plenissima perfectissimaque iustitia —, quoniam id, quod uoluntate hominis adiuta per dei gratiam fieri posse confiteor et defendo, quando uel ubi uel in quo fiat nimium certare non debeo. neque de ipsa possibilitate contendo, cum sanata et adiuta hominis uoluntate possibilitas ipsa simul cum effectu in sanctis proueniat, dum caritas dei, quantum plenissime natura nostra sana atque purgata capere potest, diffunditur in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis. melius itaque dei causa agitur — quam se iste agendo dicit defensare naturam —, cum et creator et saluator agnoscitur quam cum defensa uelut sana uiribusque integris creatura opitulatio salnatoris inanitur.","prev":{"citation":"De Natura et Gratia 48","label":"48","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/48","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/48"},"next":{"citation":"De Natura et Gratia 50","label":"50","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/50","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/50"},"credit":{"text":"Augustine, De Natura et Gratia, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa054/stoa0040.stoa054.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}