{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Natura et Gratia 50","citation":"Augustine, De Natura et Gratia 50","ref":"50","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/50","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/50","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/50.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Natura et Gratia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa054"},"verse":false,"words":127,"text":"Verum est autem quod ait, 'quod deus tam bonus quam iustus talem hominem fecerit, qui peccati malo carere sufficeret, sed si uoluisset'. quis enim eum nescit sanum et inculpabilem factum et libero arbitrio atque ad iuste uiuendum potestate libera constitutum ? sed nunc de illo agitur, quem semiuiuum latrones in uia reliquerunt, qui grauibus saucius confossusque uulneribus non ita potest ad iustitiae culmen ascendere, sicut potuit inde descendere, qui etiam si iam in stabulo est adhuc curatur. non igitur deus inpossibilia iubet, sed iubendo admonet et facere quod possis et petere quod non possis. iam nunc uideamus unde possit, unde non possit. iste dicit: uoluntate non est, quod natura potest. ego dico: 'uoluntate quidem non est homo iustus, si natura potest, sed medicina poterit quod uitio non potest'.","prev":{"citation":"De Natura et Gratia 49","label":"49","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/49"},"next":{"citation":"De Natura et Gratia 51","label":"51","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/51","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/51"},"credit":{"text":"Augustine, De Natura et Gratia, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa054/stoa0040.stoa054.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}