{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Natura et Gratia 52","citation":"Augustine, De Natura et Gratia 52","ref":"52","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/52","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/52","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/52.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Natura et Gratia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa054"},"verse":false,"words":146,"text":"Iste uero obiecta sibi quaestione, in qua reuera intolerabilis uidetur cordibus christianis, quid respondeat adtendamus. ait enim: sed hoc est quod multos mouet, inquies, quod non per dei gratiam hominem sine peccato esse posse defendis. prorsus hoc est quod mouet, hoc est quod obicimus. rem ipsam dicit; hoc omnino aegerrime sustinemus, hinc a Christianis talia disputari ea quam in alios et in ipsos habemus dilectione non ferimus. audiamus igitur quomodo se ab obiectione quaestionis huius expediat: o ignorantiae caecitas, inquit, o inperitae mentis ignauia, quae id sine dei gratia defensari existimat, quod deo tantum audiat debere reputari! si nesciremus quae sequantur, his tantummodo auditis falsa nus de illis iactante fama et quibusdam fratribus idoneis testibus asseuerantibus credidisse putaremus. quid enim dici breuius potuit et uerius quam possibilitatem non peccandi, quantacumque est uel erit in homine, non nisi deo debere reputari? hoc et nos dicimus, iungamus dexteras.","prev":{"citation":"De Natura et Gratia 51","label":"51","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/51","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/51"},"next":{"citation":"De Natura et Gratia 53","label":"53","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/53","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/53"},"credit":{"text":"Augustine, De Natura et Gratia, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa054/stoa0040.stoa054.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}