{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Natura et Gratia 53","citation":"Augustine, De Natura et Gratia 53","ref":"53","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/53","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/53","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/53.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Natura et Gratia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa054"},"verse":false,"words":260,"text":"An audienda sunt cetera? audienda plane et corrigenda utique uel cauenda. nam cum dicitur, inquit, ipsum posse arbitrii humani omnino non esse, sed naturae, sed auctoris naturae, dei scilicet, ecqui fieri potest ut absque dei gratia intellegatur, quod ad deum proprie pertinere censetur ? iam coepit apparere quid dicat; sed ne forte fallamur, latius id explanat et clarius. sed ut hoc manifestius, inquit, fiat, paulo latius disputandum est. dicimus enim cuiuscumque rei possibilitatem non tam in arbitrii humani potestate quam in naturae necessitate consistere. exemplis etiam uel similitudinibus quid dicat inlustrat. ut puta, inquit, loqui possum. quod loqui possum meum non est; quod loquor meum est, id est propriae uoluntatis; et quia quod loquor meum est, utrumque facere possum, id est et loqui et non loqui. quia uero quod loqui possum meum non est, id est arbitrii mei atque uoluntatis, necesse est me semper loqui posse; et si uoluero non posse loqui, non possum tamen non posse loqui, nisi forte membrum illud adimam, quo loquendi inpleri officium potest. multa quidem diei possent, quibus, si uelit. homo adimat sibi possibilitatem loquendi non adempto illo membro quo loquimur. uelut si aliquid fiat unde uox ipsa tollatur, loqui nemo poterit manentibus membris; non enim uox hominis membrum est; uexato sane aliquo interiore membro fieri potest, non adempto. sed ne uerbo premere uidear mihique contentiose dicatur: 'etiam nexare adimere est', possumus quidem id efficere et ore aliquibus uinculis sic clauso atque obserato, ut id aperire minime ualeamus neque ut aperiatur in nostra sit potestate, cum in potestate fuerit ut clauderetur manente integritate et sanitate membrorum.","prev":{"citation":"De Natura et Gratia 52","label":"52","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/52","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/52"},"next":{"citation":"De Natura et Gratia 54","label":"54","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/54","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/54"},"credit":{"text":"Augustine, De Natura et Gratia, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa054/stoa0040.stoa054.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}