{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Natura et Gratia 57","citation":"Augustine, De Natura et Gratia 57","ref":"57","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/57","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/57","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/57.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Natura et Gratia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa054"},"verse":false,"words":245,"text":"Quia non peccare, inquit, nostrum est, possumus peccare et non peccare. quid, si alius dicat: 'quia nolle infelicitatem nostrum est, possumus eam et uelle et nolle'? et tamen eam uelle omnino non possumus. quis enim ullo modo uelle esse possit infelix, etiamsi aliud uult ubi cum et nolentem infelicitas consequatur? deinde quia dei multo magis est non peccare, num audebimus cum dicere et peccare posse et non peccare ? absit a nobis ut deum posse peccare dicamus! non enim, ut stulti putant, ideo non erit omnipotens, quia nec mori potest et negare se ipsum non potest. quid est ergo quod loquitur et quibus loeutionuni regulis conatur persuadere, quod non uult considerare? adhuc addit et dicit: quia uero posse non peccare nostrum non est, et, si noluerimus non posse non peccare. non possumus non posse non peccare. intorte hoc dixit et ideo subobscure. sed ita posset dici planius: quia posse non peccare nostrum non est, seu uelimus seu nolimus, possumus non peccare. non enim ait: seu uelimus seu nolimus, non possumus; sine dubio enim possumus, si uolumus; sed tamen uelimus nolimus habere nos asserit non peccare possibilitatem, quam naturae insitam dicit. sed de homine sanis pedibus tolerabiliter dici potest: uelit nolit habetis ambulandi possibilitatem; confractis uero, et si uelit, non habet. uitiata est natura de qua loquitur — quid superbit terra et cinis?—, uitiata est, medicum implorat: saluum me fac, domine, clamat; sana animam meam clamat. quid intercludit has uoces, ut defendendo quasi praesentem possibilitatem futuram inpediat sanitatem ?","prev":{"citation":"De Natura et Gratia 56","label":"56","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/56","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/56"},"next":{"citation":"De Natura et Gratia 58","label":"58","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/58","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/58"},"credit":{"text":"Augustine, De Natura et Gratia, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa054/stoa0040.stoa054.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}