{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Natura et Gratia 58","citation":"Augustine, De Natura et Gratia 58","ref":"58","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/58","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/58","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/58.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Natura et Gratia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa054"},"verse":false,"words":170,"text":"Kt uidete quid adiungat, unde illud confirmare existimat: quia nulla, inquit. adimere uoluntas potest, quod inseparabiliter insitum probatur esse naturae. unde ergo illa uox: u t non quae uultis faciatis? unde etiam illa: non enim quod uolo facio bonum, sed quod odi malum, hoc ago? ubi est possibilitas, quae inseparabiliter insita probatur esse naturae? ecce homines non ea quae uolunt faciunt. et de non peccando utique agebat, non de uolando. quia homines non alites erant. ecce homo quod uult bonum non agit, sed quod non uult malum. hoc agit; uello illi adiacet. perficere autem bonum non adiacet. ubi est possibilitas, quae inseparabiliter insita probatur esse naturae? quemlibet enim in se transfiguret, si de se ipso ista non dicit apostolus, hominem certe in se transfigurat. ab isto autem ipsa humana natura inseparabilem nihil peccandi possibilitatem habere defenditur. sed his uerbis id agitur etiam a nesciente qui loquitur, non autem nesciente illo qui haec loquenda incautis etiam deum timentibus suggeret, ut euacuetur Christi gratia humana sibi ad iustitiam suam quasi sufficiente natura.","prev":{"citation":"De Natura et Gratia 57","label":"57","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/57","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/57"},"next":{"citation":"De Natura et Gratia 59","label":"59","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/59","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/59"},"credit":{"text":"Augustine, De Natura et Gratia, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa054/stoa0040.stoa054.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}