{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Natura et Gratia 60","citation":"Augustine, De Natura et Gratia 60","ref":"60","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/60","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/60","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/60.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Natura et Gratia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa054"},"verse":false,"words":264,"text":"Adhuc uidete quas moles conetur, qua suam sententiam ducat, inrumpere, si ualeret. obicit enim sibi quaestionem dicens: sed caro nobis secundum apostolum contraria est, inquies. deinde respondet: qui fieri potest, ut contraria baptizato sit caro contraria, cum secundum eundem apostolum in carne non esse inteltellegatur? ita enim ait: uos autem carne non estis. bene, quod baptizatis dicit carnem contrariam esse non posse; quod utrum uerum sit post uidebimus. nunc uero quia non potuit penitus se obliuisci esse Christianum, sed id licet tenuiter recordatus est, recessit a defensione naturae. ubi est ergo inseparabilitas possibilitatis? an forte nondum baptizati in natura hominum non sunt? hic prorsus, hic posset uigilare et, si aduertat, potest. qui fieri potest, inquit, ut cuicumque baptizato sit caro contraria? ergo non baptizatis potest caro esse contraria. exponat quemadmodum, cum sit etiam in ipsis illa ah co multum defensa natura. certe uel in eis concedit esse uitiatam. si iam in baptizatis ille saucius sanus de stabulo egressus est, aut sanus in stabulo est, quo cum curandum misericors Samaritanus aduexit. porro si uel istis concedit carnem esse contrariam, dicat quid contigerit, cum sit utrumque, hoc est et caro et spiritus, creatura unius eiusdemque creatoris procul dubio bona, quia boni, nisi quia hoc est uitium, quod propria inflictum est uoluntate; et hoc ut in natura sanetur, co ipso opus est saluatore, quo instituta est natura creatore. hoc saluatore eaque illius medicina, qua uerbum caro factum est, ut habitaret in nobis, si opus esse fateamur paruis et magnis, id est a uagitibus infantum usque canos senum, tota quae inter nos est huius quaestionis controuersia dissoluta est.","prev":{"citation":"De Natura et Gratia 59","label":"59","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/59","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/59"},"next":{"citation":"De Natura et Gratia 61","label":"61","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/61","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/61"},"credit":{"text":"Augustine, De Natura et Gratia, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa054/stoa0040.stoa054.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}