{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Natura et Gratia 61","citation":"Augustine, De Natura et Gratia 61","ref":"61","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/61","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/61","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/61.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Natura et Gratia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa054"},"verse":false,"words":173,"text":"Xunc iam uideamus, utrum et baptizatis legatur caro esse contraria. ubi quaero, quibus dicebat apostolus: caro concupiscit aduersus spiritum et spiritus a d uersus carnem; haec enim inuicem aduersantur, u t non ea quae uultis faciatis. ad Galatas, ut opinor, id scripsit, quibus dicit: qui ergo tribuit uobis spiritum et uirtutes operatur in uobis, ex operibus legis an ex auditu fidei? unde apparet eum Christianis loqui et quibus deus tribuerat spiritum, ergo etiam baptizatis. ecce et baptizatis caro inuenitur esse contraria et non adesse possibilitas illa, quam inseparabiliter insitam dicit esse naturae. ubi est quod ait: qui fieri potest ut cuicumque baptizato sit caro contraria? quomodolibet intellegat carnem, quia reuera non natura eius, quae bona est, sed uitia carnalia carnis hoc loco nomine nuncupantur, ccco tamen etiam baptizatis caro contraria est. et quomodo contraria? ut non quod uolunt faciant. ecce adest uoluntas in homine; ubi est possibilitas illa naturae? fateamur gratiam nccessariam, clamemus: miser ego homo! quis me liberabit de corpore mortis huius? et respondeatur nobis: gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum.","prev":{"citation":"De Natura et Gratia 60","label":"60","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/60","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/60"},"next":{"citation":"De Natura et Gratia 62","label":"62","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/62","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/62"},"credit":{"text":"Augustine, De Natura et Gratia, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa054/stoa0040.stoa054.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}