{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Natura et Gratia 64","citation":"Augustine, De Natura et Gratia 64","ref":"64","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/64","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/64","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/64.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Natura et Gratia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa054"},"verse":false,"words":348,"text":"Duo quippe ista bona a bono deo condita quomodo contra huius ratiocinationem in non baptizatis hominibus possunt sibi esse contraria? an et hoc eum dixisse paenitebit, quod affectu aliquo fidei christianae locutus est? cum enim dixit: qui fieri potest, ut cuicumque iam baptizato sit caro contraria, significauit non baptizatis carnem posse esse contrariam. nam cur addidit iam baptizato, cum posset etiam hoc non addito dicere: 'qui fieri potest, ut cuicumque sit caro contraria' atque ad hoc probandum subicere illam ratiocinationem suam, quia utrumque bonum est a bono conditum et ideo non potest inter se esse contrarium? si ergo 11011 baptizati, quibus certe fatetur carnem esse contrariam, suis illum interrogationibus urgeant et dicant: 'quis fecit homini spiritum ? iste respondebit: 'deus'. itemque illi: 'carnem quis creauit ? respondet iste: 'idem, credo, deus'. illi tertio: 'bonus est qui utrumque creauit deus? et iste: 'nulli dubium est. atque illi unum quod restat inquirunt: 'et utrumque quod bonus auctor creauit bonum est?' iste fatebitur. tunc illi cum suo gladio iugulabunt inferentes conclusionem eius et dicentes: 'si igitur spiritus bonus et caro bona ut a bono auctore condita, qui fieri potest, ut duo bona sibi possint esse contraria?' hic forte ille respondebit: 'date ueniam, quia non debui dicere cuicumque baptizato carnem non posse esse contrariam, ut hoc modo uobis non baptizatis contrariam confiterer, sed sine ulla exceptione dicere debui carnem nulli esse contrariam'. ecce quo sc ipse conpingit, esse quae loquitur, qui non uult clamare cum apostolo: quis me liberabit de corpore mortis huius? gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum. sed cur, inquit, clamem iam baptizatus in Christo? illi hoc clament, qui nondum tale beneficium perceperunt, quorum in se uoces figurabat apostolus; si tamen uel hoc dicunt. sed naturae ista defensio nec illis hac uoce exclamare permittit. neque enim in baptizatis natura est et in non baptizatis natura non est. aut si uel in illis nitiata esse conceditur, ut non sine causa clament: infelix homo! quis me liberabit de corpore mortis huius ? eisque subueniatur in eo quod sequitur: gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum, concedatur iam tandem aliquando humanam medico Christo indigere naturam.","prev":{"citation":"De Natura et Gratia 63","label":"63","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/63","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/63"},"next":{"citation":"De Natura et Gratia 65","label":"65","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/65","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/65"},"credit":{"text":"Augustine, De Natura et Gratia, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa054/stoa0040.stoa054.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}