{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Natura et Gratia 73","citation":"Augustine, De Natura et Gratia 73","ref":"73","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/73","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/73","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/73.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Natura et Gratia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa054"},"verse":false,"words":150,"text":"Nam et ipse Iob de peccatis suis non tacet et utique huic amico nostro merito placet humilitatem nullo modo in falsitatis parte ponendam; unde id quod Iob confitetur, quia uerax dei cultor est, procul dubio ueraciter confitetur. et ipse Hilarius, cum locum psalmi exponeret, ubi scriptum est: 'spreuisti omnes discedentes a iustificationibus tuis', ait: si enim peccatores deus sperneret, omnes utique sperneret, quia sine peccato nemo est. sed spernit discedentes a se, quos apostatas uocat. uidetis quemadmodum non dixerit. quia sine peccato nemo fuerit, tamquam de praeteritis loquens, sed quod sine peccato nemo sit. unde quidem, ut dixi, non contendo ; quisquis enim non cedit lohanni apostolo, qui nec ipse ait: si dixerimus quia peccatum 'non habuimus', sed non habemus, episcopo llilario quomodo cessurus est ? pro gratia Christi clamo, sine qua nemo iustificatur, tamquam sufficiente naturae libero arbitrio. immo ipse pro ea clamat; ei cedatur dicenti: sine me nihil potestis facere.","prev":{"citation":"De Natura et Gratia 72","label":"72","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/72","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/72"},"next":{"citation":"De Natura et Gratia 74","label":"74","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/74","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/74"},"credit":{"text":"Augustine, De Natura et Gratia, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa054/stoa0040.stoa054.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}