{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Natura et Gratia 75","citation":"Augustine, De Natura et Gratia 75","ref":"75","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/75","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/75","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/75.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Natura et Gratia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa054"},"verse":false,"words":346,"text":"Commemorabo et ego de hoc ipso opere sancti Ambrosii aliquid, ex quo iste commemorauit quod commemorandum putauit: 'u i sumest', in qui t, 'm i hi'. potest non soli n isum esse, quod uisum sibi esse declarat. non enim uoluntate tantum humana uisum est, sed sicut placuit ei, 'qui in me', inquit, 'loquitur Christus', qui ut id quod bonum est nobis quoque bonum uideri possit operatur; quem enim miseratur et uocat. et ideo qui Christum sequitur potest interrogatus cur esse uoluerit Christianus respondere: uisum est mihi. quod cum dicit, non negat deo uisum; 'a deo' enim 'praeparatur uoluntas hominum'. ut enim deus honorificetur a sancto, dei gratia e s t. ecce quid iste sapiat, si uerbis Ambrosii delectatur, quod a deo praeparatur uoluntas hominum, et nulla uel non magna quaestio est, quis uel quando perficiatur, dum tamen sine Christi gratia id ipsum fieri posse minime dubitetur. deinde quantum erat, ut adtenderet iste unum uersum de Ambrosii uerbis quae posuit! cum enim ille dixisset : nam cum ecclesia ex gentibus, hoc est ex peccatoribus, congregata sit, quomodo e x maculatis inmaculata potest esse, nisi primo per Christi gratiam abluta delicto sit, deinde quod per qualitatem non peccandi abstineat a delictis ? ille addidit, quod iste apparet cur addere noluerit, ait namque ille: nec ab initio inmaculata-humanae enim hoc inpossibile naturae —, sed per dei gratiam et qualitatem sui, quia iam non peccat, fit ut inmaculata uideatur. haec uerba iste cur non addiderit quis non intellegat ? hoc agitur utique nunc in hoc saeculo, ut ad istam, quam omnes sancti cupiunt, inmaculatissimam puritatem ecclesia sancta perueniat, quae in futuro saeculo neque aliquo malorum hominum sibi permixto neque aliqua in se lege peccati resistente legi mentis ducat mundissimam uitam in aeternitate diuina. tamen adtendat iste quid secundum scripturas Ambrosius episcopus dixerit: nec ab initio inmaculata; humanae enim hoc inpossibile naturae. utique enim 'ab initio' dicit, quo ex Adam nascimur. nam et ipse Adam inmaculatus procul dubio factus est; sed in eis, qui sunt natura filii irae ducentes ex illo quod uitiatum est in illo, ab initio esse inmaculatos humanae naturae inpossibile definiuit.","prev":{"citation":"De Natura et Gratia 74","label":"74","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/74","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/74"},"next":{"citation":"De Natura et Gratia 76","label":"76","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/76","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/76"},"credit":{"text":"Augustine, De Natura et Gratia, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa054/stoa0040.stoa054.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}