{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Natura et Gratia 77","citation":"Augustine, De Natura et Gratia 77","ref":"77","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/77","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/77","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/77.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Natura et Gratia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa054"},"verse":false,"words":290,"text":"Quis item Christianus ignorat, quod beatissimum Xystum Romanae ecclesiae episcopum et domini martyrem dixisse commemorat, 'quia libertatem arbitrii sui permisit hominibus deus, ut pure et sine, peccato uiuentes similes fiant deo'? sed ad ipsum arbitrium pertinet uocantem audire et credere et ab eo in quem credit non peccandi adiutorium postulare. nam utique cum dicit 'similes fiant deo', per caritatem dei futuri sunt similes deo. quae diffusa est in cordibus nostris non naturae possibilitate nec libero arbitrio quod est in nobis, sed per spiritum sanctum qui datus est nobis. et quod dicit idem martyr: templum sanctum est deo mens pura et altare optimum est ci cor mundum et sine peccato, quis nescit ad istam perfectionem perducendum cor mundum. dum interior homo renouatur de die in diem, non tamen sine gratia dei per Ipsum Christum dominum nostrum? item quod ait ipse: uir castus et sine peccato potestatem accepit a deo esse filius dei, utique ammonuit, ne cum quisque factus fuerit ita castus et sine peccato - quod ubi et quando in eo perficiatur nonnulla quaestio est, sed inter pios bene quaeritur, inter quos tamen constat fieri posse et sine mediatore dei et hominum homine Christo Iesu fieri non posse -, tamen. ut dicere coeperam, prudenter Xystus ammonuit, ne cum fuerit quisque talis factus et per hoc recte inter dei filios deputatus, putetur ipsius fuisse potestatis, quam per gratiam accepit a deo, cum eam non haberet in natura iam uitiata atque deprauata, sicut in euangelio legitur: quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios dei fieri; quod utique non erant per naturam nec omuino essent, nisi cum recipiendo accepissent per eius gratiam huiusmodi potestatem. haec est potestas, quam sibi uindicat fortitudo caritatis, quae non est in nobis nisi per spiritum sanctum qui datus est nobis.","prev":{"citation":"De Natura et Gratia 76","label":"76","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/76","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/76"},"next":{"citation":"De Natura et Gratia 78","label":"78","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/78","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/78"},"credit":{"text":"Augustine, De Natura et Gratia, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa054/stoa0040.stoa054.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}