{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Natura et Gratia 80","citation":"Augustine, De Natura et Gratia 80","ref":"80","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/80","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/80","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/80.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Natura et Gratia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa054"},"verse":false,"words":216,"text":"Veniamus ad nos. item, inquit, Augustinus episcopus in libris De libero arbitrio: quaecumque ista causa est uoluntatis, si non potest ei resisti, sine peccato ei ceditur ; si autem potest, non ei cedatur, et non peccabitur. an forte fallit incautum ergo caueat, ne f all atur. an tanta fallacia est, ut caueri omnino non possit? n ulla ergo peccata sunt. quis enim peccat in e o quod caueri nullo modo potest? peccatur autem; caueri igitur p potest. agnosco, uerba mea sunt; sed etiam ipse dignetur agnoscere superius cuncta quae dicta sunt. de gratia quippe dei agitur, quae nobis per mediatorem medicina opitulatur, non de inpossibilitate iustitiae. potest ergo ci causae, quaecumque illa est, resisti, potest plane. nam in hoc adiutorium postulamus dicentes: nc nos inferas intem ptatio nem; quod adiutorium non posceremus, si resisti nullo modo posse crederemus. potest peccatum caueri, sed opitulante illo, qui non potest falli. nam et hoc ipsum ad canendum peccatum pertinet, si ueraciter dicimus: dimitte nobis s debita nostra, sicut c t nos dimittimus debitoribus nostris. duobus enim modis etiam in corpore cauetur morbi malum: et ut non accidat et ut, si acciderit, cito sanetur. ut non accidat, caueamus dicendo: nenos inferas in temptationem; ut cito sanetur, caneamus dicendo: d dimitte nobis debita nostra. siue ergo immineat siue insit, caueri igitur potest.","prev":{"citation":"De Natura et Gratia 79","label":"79","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/79","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/79"},"next":{"citation":"De Natura et Gratia 81.1-14","label":"81.1 to 81.14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/81.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/81.1"},"credit":{"text":"Augustine, De Natura et Gratia, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa054/stoa0040.stoa054.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}