{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Natura et Gratia 81.1-14","citation":"Augustine, De Natura et Gratia 81.1-14","ref":"81.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/81.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/81.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/81.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Natura et Gratia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa054"},"verse":false,"words":288,"text":"Sed ut non tantum illi, uerum etiam his, qui eosdem libros meos, quos iste legit, De libero arbitrio non legerunt atque illis non lectis hunc forsitan legunt, de hac re sententia mea satis appareat, ex ipsis libris commemorare me oportet, quod iste si sentiret atque in suis litteris poneret nulla inter nos de hac re controuersia remaneret. continuo quippe post uerba mea, quae iste commemorauit, quod occurrere poterat ipse subieci ut, quantum potui. pertractaui dicens: et tamen etiam per ignorantiam facta quaedam inprobantur ut corrigenda iudicantur, sicut in diuinis auctoritatibus legimus. atquc hinc adhibitis exemplis etiam de infirmitate locutus sum dicens: sunt etiam necessitate facta inprobanda, ubi uult homo recte facere et non potest. nam unde sunt illae uoces: 'non i enim quod uolo facio bonum, sed quod o.di malum, hoc ago'? atque aliis in hac sententia commemoratis testimoniis diuinorum eloquiorum: sed hac, inquam, omnia hominum sunt uoces ex illa mortis damnatione uenientium. nam si non est ista poena hominis, sed natura, nulla ista peccata sunt. deinde paulo post: relinquitur ergo, inquam, ut haec poena. iusta de damnatione hominis ueniat. nec mirandum est quod uel ignorando non habet arbitrium liberum uoluntatis ad e 1 igendum quid recte faciat uel resistente carnali consuetudine, quae uiolentia mortalis succession i s quodam modo naturaliter i nolenuit, uideat quid recte faciendum sit et uelit nec possit inplere. illa est enim peccati poena iustissima, ut amittat quisque quo bene uti nolui t, cum sinc ulla posset difficultate, si uellet. id est autem, ut qui sciens recte non facit, amittat scire quid rectum sit, et qui recte facere cum posset noluit. amittat posset cum uelit. nam sunt reuera omni a peccanti animae duo ista poena 1 i a, ignorantia i a et difficultas.","prev":{"citation":"De Natura et Gratia 80","label":"80","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/80","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/80"},"next":{"citation":"De Natura et Gratia 81.15-26","label":"81.15 to 81.26","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/81.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/81.15"},"credit":{"text":"Augustine, De Natura et Gratia, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa054/stoa0040.stoa054.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}