{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Natura et Gratia 82","citation":"Augustine, De Natura et Gratia 82","ref":"82","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/82","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/82","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/82.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Natura et Gratia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa054"},"verse":false,"words":163,"text":"Si ergo uolumus 'animos ad recte uiuendum frigidos et pigros christianis exhortationibus excitare et accendere', primitus exhortemur ad fidem, qua Christiani fiant et eius nomini subiciantur, sine quo salui esse non possunt. si autem iam christianis sunt et recte uiuere neglegunt, uerberentur terroribus et praemiorum laudibus erigantur. ita sane, ut non solum ad bonas actiones. uerum etiam ad pias orationes eos exhortari meminerimus atque hac instruere sanitate doctrinae, ut et illine gratias agant, eum instituerint bene uiuere, quod aliquid sine difficultate fecerint, et ubi difficultatem aliquam sentiunt, fidelissimis et persenerantissimis precibus et misericordiae promtis operibus facilitatem a domino impetrare persistant. sic autem proficientes ubi et quando plenissima iustitia perficiantur non nimis curo; ubicumque autem et quandocumque perfecti fuerint, non nisi gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum perfici posse confirmo. sane quando liquido cognouerint nullum peccatum se habere, non se dicent non habere peccatum. ne ueritas in eis non sit, sicut in eis ueritas non est, qui cum habeant non habere se dicunt?","prev":{"citation":"De Natura et Gratia 81.15-26","label":"81.15 to 81.26","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/81.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/81.15"},"next":{"citation":"De Natura et Gratia 83","label":"83","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/83","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/83"},"credit":{"text":"Augustine, De Natura et Gratia, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa054/stoa0040.stoa054.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}