{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Natura et Origine Animae 1.2","citation":"Augustine, De Natura et Origine Animae 1.2","ref":"1.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/1.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/1.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/1.2.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Natura et Origine Animae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa033"},"verse":false,"words":260,"text":"Sed hinc angor paululum, quod adhuc tuae sanctitati minus quam uellem cognitus sum, quando quidem putasti me sic accepturum, quasi tu mihi iniuriam feceris notum faciendo quod alius fecit. quantum autem hoc absit ab animo meo, uide, ut ne ab illo quidem me passum iniuriam conquerar. cum enim aliter quaedam quam ego saperet, numquidnam debuit reticere ? unde mihi gratum esse debet, quod ita non tacuit, ut id etiam legere possimus. debuisse quis dixerit eum scribere potius ad me quam ad alterum de me; sed quod mihi esset ignotus, non est ausus se mihi ingerere in meorum refutatione dictorum. nec consulendum me putauit, ubi sibi uidetur minime dubitandam, sed plane cognitam et certam tenere sententiam. obtemperauit autem amico suo, a quo se, ut scriberet, dicit esse conpulsum. et si quid inter disputandum, quod in meam contumeliam redundaret, expressit, non eum conuiciantis uoluntate crediderim, sed diuersa sentientis necessitate fecisse. ubi enim mihi animus erga me hominis ignotus est et incertus, melius arbitror meliora sentire quam inexplorata culpare. fortassis enim amore mei fecit sciens ad me peruenire posse quod scripsit, dum in eis rebus errare me non uult, in quibus se potius errare non putat. et ideo debeo etiam eius habere gratam beniuolentiam, cuius me necesse est inprobare sententiam. ac per hoc in eis quae non recte sapit adhuc leniter corrigendus mihi uidetur, non aspere detestandus, praesertim quia, sicut audio, nuper catholicus factus est, quod ei gratulandum est. caruit enim Donatistarum uel potius Rogatistarum diuisione et errore, quo antea tenebatur, si tamen catholicam ueritatem sicut oportet intellegat, ut uere de illius conuersione gaudeamus.","prev":{"citation":"De Natura et Origine Animae 1.1","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/1.1"},"next":{"citation":"De Natura et Origine Animae 1.3","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/1.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/1.3"},"credit":{"text":"Augustine, De Natura et Origine Animae, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa033/stoa0040.stoa033.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}