{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Natura et Origine Animae 1.27.1-20","citation":"Augustine, De Natura et Origine Animae 1.27.1-20","ref":"1.27.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/1.27.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/1.27.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/1.27.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Natura et Origine Animae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa033"},"verse":false,"words":277,"text":"Nam unde est, quod ita scripturas. de quibus loquitur, non curat aduertere, ut cum legerit homines esse ex deo. non eos etiam secundum corpus, sed 'tantum secundum animam et spiritum ex deo esse' contendat? quod enim ait apostolus: ex ipso sumus, non uult iste ad corpus, sed tantum ad animam et spLitum esse referendum. si ergo ex deo non sunt corpora, falsum est quod scriptum est: ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia. deinde ubi dicit idem apostolus: sicut enim mulie - ex uiro ita et uir per mulierem, exponat nobis iste quam propaginem significare noluerit, animae an corporis an utriusque; sed non uult 'esse animas ex propagine': restat ergo, ut secundum ipsum atque omnes, qui animarum propaginem destruunt. corpus tantum masculinum et femininum significarit apostolus dicens: sicut enim mulier ex uiro ita et uir per mu lierem. quia mulier ex uiro facta est, ut etiam uir per mulierem postea nasceretur. si ergo haec apostolus dicens non etiam animas et spiritus, sed tantum corpora utriusque sexus uolebat intellegi, cur continuo subiunxit: omnia autem ex deo. nisi quia et corpora ex deo? ita quippe ait: sicut enim mulier ex uiro ita et uir per mulierem. omnia autem ex deo. eligat ergo iste unde sit dictum. si do corporibus. profecto et corpora ex deo sunt. quid est ergo. quod ubicumque iste in scripturis legit 'ex deo', quando de hominibus agitur, non et corpora, sed tantum animas et spiritus uult intellegi? si uero quod dictum est: omnia autem ex deo, et de corpore utriusque sexus et de anima ac spiritu dictum est, ergo secundum omnia est mulier ex niro; mulier enim ex niro, uir per mulierem, omnia ex deo.","prev":{"citation":"De Natura et Origine Animae 1.26","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/1.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/1.26"},"next":{"citation":"De Natura et Origine Animae 1.27.21-34","label":"1.27.21 to 1.27.34","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/1.27.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/1.27.21"},"credit":{"text":"Augustine, De Natura et Origine Animae, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa033/stoa0040.stoa033.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}